Latin
301.10 to 301.13
Conrad Gessner, De chirurgia 301.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quę omnia fracturarum genera in Sclopetorum siue Archibusorum uulneribus longe etiam maiora, ac difficiliora sunt, propterea quod in his omnis fractura est propter multiplices, ac diuersas causas: quae unà concurrunt, ut percutiens, incidens, perforans, &potissimum contundens: cuius proprium est conti nuitatem soluere comprimendo, quam attingit, ad interiores capitis partes. quae omnia aegros acerrimis cruciatibus ac symptomatibus usque adeò torquent, ut de uulne re, quantumuis exiguo, metus maximus sit. Fit . n. sępe, ut inquit Aui. ut caluaria findatur integra cute: quinimò abscedat. Ad quorum omnium cognitionem, cùm recentes, tum antiqui plurima per signa, causas, &accidentia literis consignarunt: quo nos Chirurgicę medicinę studiosis discutienda relinquimus. Vulnera item pectoris omnia formidolosa sunt, si membra interiora potissimum laesa fuerint, quacunque iter fecerit pila. Propterea quia ossium fragmenta, uel indumentorum, uel ar morum, quam (ut aliâs dictum est,) secum fert, ita absconduntur interdum, ut difficulter indagentur, ac difficilius extrahantur, quin etiam, &si absque interna lęsione uulnus fuerit: ex aduentitijs tamen rerum frustulis facta corruptio: &punctiones hominem tollunt. Sed tanta membranis, ligamentis, &ossibus dissolutio fieri solet, tanta continui solutio, tum propter pilę grauitatem, tum propter dissimiles, ac diuer sas formas, quas ab occurrentibus rebus acquisierit, illa ignea ui dissoluente, ut sępe punctiones incisionesque faciat, quas ne acutissimo quidem instrumento, uel modo ullo quis effecisse possit. Quare &formidolosa (ut diximus) &curatu difficillima iure dicenda sunt. Inferiores quoque uentris frequentissimè interna lę dunt, ita, ut uel nullo negocio, omento uel intestinis, uel alijs membris officiant, ut ex loco ubi illata sunt, facilè coniectari potest. In horum igitur uulnerum curatione nihil potius est, quam ut initio res extraneę digito, uel specillo inquirantur, inquisitaque diligenter extrahantur. Quòd facilius fuerit, si ab recenti uulnere fiat, antequàm ad uentris, uel pectoris penitiora loca descenderint. Ac si eger ita collocetur, ut in uulnus iaceat, quo sui grauitati eo facilius ferantur, purgato deinde uulne re ab omni concreto sanguine, prima curatione ad quartum &septimum diem hoc medicamento utendum est: quod fit ex olei sambucini, rosacei immaturi, uncijs duabus, masticini, myrtini, singulorum semuncia, succi perforatę sescuncia: theriacę semuncia.