Latin
CAPVT XXII
Conrad Gessner, De chirurgia 301.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quę decem dies exponantur in sole, aut ferueant horam in balneo Mariae, quod uocant: opportunis linamentis, hoc est, rotundis, uel longis, ut usus exigit, uulnus implendo. Nec interim omittenda sunt caetera, quae ab authoribus proponuntur, ut ligatura decens, ut linamentorum satura, ac caetera generis eiusdem. Medicamentum insuper hisce nobilibus membris accommodatissimum, ac tutissimum est, &mihi quàm familiarissimum, quod fit ex centaurij minoris sesquilibra: uini albi uel sanguinei odorati libris xv. quae ubi ad dimidiam partem ferbuêre, &excolata sunt, sapae libris X.