Latin
302.1 to 302.4
Conrad Gessner, De chirurgia 302.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
adiectis, rursus ad uini consumptionem ferueant: eo tota curatione uti potest. Cùm hoc etiam medicamento, &cum caeteris omnibus, quae diximus, digerens id adhiberi potest, quod constat ex terebinthina, butyro, rosaceo, &oui luteo: uel ex eorum aliquo possunt etiam &alia digerentia, detergentia, &carnem gignentia adhiberi, prout usus expostulat. Fouendusque locus est eo cataplasmate quod habet farinę fabaceę, ac miliaceę, singularum selibram, succi nepetae, uel eius decocti ex uino albo libram, butyri recentis, adipis suillę nec salitae, singulorum un cias duas, despumati mellis, quatum satis est, uini albi optimi selibram. His enim me dicamentis maxima contra uenenum, atque abscessum uis est miro quodam lenimine: quibus, si opus sit, uel tota curatione uti possis. Huc etiam accedunt omnia emplastrorum genera, ut Isis Gale. ut gummi elemi, ut bethonicę, ut centaurij, ut gratię dei, ac diapalmae Gal. toties repetitum, &in omni uulnerum genere commen datum, ac cętera omnia, quae Medica facultate usitata sunt. Quòd si de interna inflanmatione timeatur, refrigerantibus, ac remittentibus lotionibus, ut in alijs uulneribus fieri consueuit, occurratur. rosaceum immaturum iniectorio instrumento (ut uocant) immittendo: ut concaua omnia repleantur, ac potissimum, si de sanguinis fluore metus non est. Aut fiat lotio ex aquę rosaceę, plantaginis, portulacę singu lorum selibra, saccari rubri, syrupi rosacei uncijs duabus. Aut ex aqua hordeacea, aut ex decocto hordeaceę farinę, aut amyli hordeacei, cum saccaro rubro. Lotio nibus item uti poteris, quam ab authoribus ponuntur. Postremò remedium non prae termittendum est in thoracis uulneribus quàm utilissimum, ubi sanguinis plurimum à principio retentum est, uel sanies procedente curatione coaceruata. Tunc enim inter quartam &quintam costam infra uulnus incisio facienda est, hoc mo do: mensuretur longitudo à pomo stomachi granato, ut uocant, ad quartę uel quintae constę uertebram, deinde replicato filo eadem linea ab eodem pomo repe tatur dimensio, &qua finis erit, quod medium fuerit primae longitudinis, uertebras uersus incidatur ad pleuram usque, non una tamen sed pluribus sectionibus, ne ea ferro contingatur.