Latin
303.1 to 303.4
Conrad Gessner, De chirurgia 303.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aut potio fiat ex balaustiorum, siue corticum malorum granatorum, siue earum arborum, glandium uiridium, aut aridarum, sumacti, teneritatum uitium, rubi, uirgae pastoris, rosarum immacturarum, myrtearum baccarum, singulorum semuncia: quae ferueant in uino nigro, aqua plu uiali, in qua candens ferrum extinctum sit: è quorum colatione unciae tres per horam ante prandium, &ante coenam assumantur. Quod si his sanguis uinci non possit, ad narcotica confugiendum est, uelut ad id, quod fit ex philonij Ro mani scrupulo, &saccaro uetere: ex quibus factus bolus per horas quatuor an te prandium &ante coenam deuoretur. Aut recentis theriacae drachma cum saccaro rosaceo uetere, uel recenti: &super aliquid uini, uel aquae assumatur. Da ri etiam potest catapotium ex cino glosso tribus horis ante cibum. Praeter hęc, omittenda non sunt medicamenta, quae extrinsecus adhibentur, ab Hipp. ac cę teris authoribus commendata: ut est auersio, seu deriuatio sanguinis à superioribus ad inferiora, &contra: ueluti Gal. ex authoritate Hippocratis asserere uidetur: Sanguine, inquit, è naribus multo exeunte cucurbitula lateri imponenda est: Sed tamen si fluxus sanguinis è nare dextra emanarit, super hepar, si sinistra, super splenem: si ex utrique, super utrumque cucurbitulae magnae affigendae sunt. Subdit etiam idem author. Si aeger nondum defecerit, &uirtus seruata sit, sanguis è uena brachij, quod nari oppositum est, mitti debet. Sed paulatim, ac repetita detractione: prout uires aegri patientur. Similiter faciendum est in omni materia, quae in aliqua corporis loca defluxerit. ad uicina enim, uel opposita lo ca auertenda est. E quibus uerbis seriem auertendi conijcimus, ut sanguinis fluo rem sistamus: Omni enim industria cruor profluens per opposita loca extrahen dus est. Particula praeterea affecta, &quę illi uicina sunt, lineis pannis aquę rosa ceae &aceti aequa portione madentibus, aut quibusdam refrigerantium herbarum succis omni diligentia refrigeranda sunt. Supprimitur etiam sanguis aquae frigidae potione. Sed interim commonefaciendus est aeger, ut quiescat, ut sileat, ne que uehementer anhelet.