Latin
303.5 to 303.8
Conrad Gessner, De chirurgia 303.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus quoque deligandum est, siue extrema à superio ri parte ad inferiorem, &contrà. Haec Galenus ferè. Verùm si de aceruato sanguine, &concreto in thorace metus sit, plurimum aceti cum aqua aegro potui dandum est, ut liquescat. Quod bis, terue in die, interpositis trium horarum spa tijs repeti potest. Quod sane praesentissimum remedium esse solet: ubi uerò san guis resolutus est, medicamenta uiscosa, conglutinantia, stipticaque primò cum aceto aqua commisto. deinde potione ex cotoneorum decocto, &myrti baccarum, &similium astringentium, manè &uespere duabus horis ante cibum dan da sunt. Opitulantur etiam cibi, &potus, qui astringentis naturae sunt: uel iura sola, uel contusa ad quartum usque diem, prout uires imbecilles sunt. Sed iam pa stilli (quod suprà polliciti sumus) describantur. Pastilli ex Charabe. Fiunt pastilli ex charabe drachmis sex. Cornu ceruini adusti, gummi arabici, coralij adusti, Draganti, Acaciae, Hypocistidos, Balaustij, Mastiches, Lactis pa paueris nigri assi, singulorum drachmis duabus. Thuris, Croci, Opij, singulorum sesquidrachma cum mucilagini psilij. Pastilli ex terra sigillata. Componuntur ex sanguinis draconis, Gummi Arabici, ramircti, foliorum ro sarum cum semine, amyli assipodij, acaciae, hypocistidos, haematicis, balaustij boli armenici, terrae sigillatae, hehendenegi, coralij rubri: charabe, singulorum drachmis duabus. Margaritarum, draganti, papaueris nigri, singulorum sesqui drachma, portulacae asse, cornu ceruini usti, thuris, gallarum, croci, singulorum drachmis duabus, cum aqua arnoglossi. Pastilli ex stella. Constat ex myrrhae, castorci, spicae nardi, cassiae ligneae, terrae sigillatae, corticum mandragorae, singulorum drachmis quatuor, opij, croci, costi, stellae terrę, singulorum drachmis quinque, papaueris albi, drachmis sex, dauci, anisi, sileris montani, seminis hyosciami albi, styracis liquidae, seminis opij singulorum dra chmis octo, conterantur ex uino odorato, fiantque semidrachmae pondere, &exiccentur in umbra. Catopotia ex Cinoglosso. Fiunt ex Cinoglossi, opij, seminis hyosciami, singulorum drachmis quatuor, myrrhae electę, drachmis sex. Olibani drachmis quinque, cariophylli drachmis duabus, cinnamomi, faecis styracis, singulorum drachmis duabus, è quibus quinque, aut sex dentur in somnum eunti.