Latin
307.5 to 307.8
Conrad Gessner, De chirurgia 307.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm quis item diutius in renes iacuerit, ut in praelongis morbis, qualis poda gra, uel ossium fractura est (frequenter fieri consueuit) illi ipsi renes cum uesica inflammati exulcerantur. Quamobrem orta caruncula, siue callo, urinae iter im pedire necesse est: quod &alijs etiam de causis, quibus, ne longiores simus, con sultò supersedimus, accidere potest. Quibus indicijs Carunculam innatam esse demonstretur. CAP. IIII. Olertis Medici officium est ex pręcedente morbi inquisitione cum praesentia, tum futura praenoscere, atque ita ad perfectam eius notionem deuenire. Id hoc quidem casu fit, cùm per signa, atque ęgri, uel familiarium relationem compertum habemus, morbum (exempli causa) gallicum innatae carunculae causam fuisse. Ex eius enim notis, &magnitudo mali huius, &curationis eius difficultas maiori ex parte cognoscitur, quae sanè ex malignitate eius non modica est, cùm morbi contagiosi atque atrocis, qualis ille plaerunque est, proprium sit, non facile medicamentis superari. Varicosa item uel carnosa hernia, uel abscessus, qui ceruicem uesicae occuparit (ut suprà est dictum) causam praebuisse possunt. è quibus etiam morbis per difficilem eius fore curationem haudquaquàm dubitandum est. Tanta enim in hisce saeuitia ac malignitas est, ut &medicaminum uis, &medentium uirtus non difficulter infirmetur, minuaturque. Ex renum praeterea antiquo affectu, aut uetere interni membri fistula, aut iocinoris, aut cerebri symptomatico efflu xu (ut dictum est) aut alterius huiusmodi partis facilè indicabitur morbus, sed cum difficultate curari posse. Quinimò affecti membri compositio, ac nobilitas, &cum alijs principalibus membris connexio, &loci angustia, &tractandi difficultas non modò difficilem curationem, sed &uitę periculum persaepe demonstrant. Verùm ut caetera signa persequamur, euidenti etiam argumento est eminentem carunculam ortam esse, urina guttatim effluens, uel tortuosa, uel lon gè etiam tenuior, quàm esse solet. Sed illud prae caeteris indicium maximum est, cùm per argaliae (ut uocant) uel specilli, uel alterius instrumenti immissionem, in ea periculum facimus. Ex his enim facilè conijcitur, uel adnatam carnem, uel obductum callum, urinae iter interclusisse. Quibus sane cognitis, ac diligenter examinatis ad curandam aegrotationem, Dijs benè iuuantibus, non timidè aggredi possumus.