Latin
307.9 to 307.12
Conrad Gessner, De chirurgia 307.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem etsi ea magni momenti est, &curationis quàm difficillimae, nihil tamen est cur aegrotum ipsum deseramus. Cui, dum anima est (ut sapienter inquit Cicero) spes esse dicitur. De Specillis siue instrumentis, quibus in morbi curatione vtendum est. CAP. V. Omplura sunt specillorum, siue argaliarum genera, compluraque eo rum quae uicem praestant. Quibus de primùm dicendum est. Sunt igitur maluarum, seu petroselini, aut foeniculi, aut alterius consimilis herbae turiones siue cauliculi, longi tamen, ac duriusculi, quibus carunculam siue callum inquire, &rumpere commodè possimus. Candelae insuper oblongae crassiusculaeque, at molliusculae ex arte atque usu fiunt, aut ex caera alba, (ut frequentissimè fieri solet) aut ex citrina, aut ex uiridi cum aliqua aeru ginis rasae portiuncula. Aerugo enim maximum detergendo, carunculaeque inna tae curandae remedium est: aut commiscendum aliquid aliud ex detergentibus, aut conglutinantibus, ut infrà proponemus. Specillum praetereà satis accommodatum est, si ex tereti ac flexibili plumbea uirga fiat tanta crassitie ac longitudine, ut ingredi egredique pro medentis arbitrio commodius possit: quod modò tenuius, modò crassius pro fistulae angustia fabricandum est. Cùm utimur ad rumpendam carunculam, omninò crassius faciendum est: eam uerò candelae loco, tenuius conflandum: tum extrema parte, quae immittitur, id aliquo ex medicamentis, quae suo loco dicemus, est inungendum: Eodem etiam modo ex auro, argentoue, aut ex simili metallo fabrefieri possunt. Argalię quoque eodem pacto, ex eademque materia leues in extremo, ac rotundae, uniformes habendae sunt: ut facilius intromitti, atque innatam carunculam incidere, uel minuere possint. Quae praeparatio ante propriam curationem adhibenda sit. CAP. VI. N omni re antequam aggrediare (ut sapientissimè inquit Cicero) pręparatio diligens adhibenda est, quapropter antequam innatae cacunculae propriam curationem aggrediamur, communia illa remedia praeponenda sunt, quae in alijs etiam morbis adhiberi consueue runt. Cognita igitur aegri habitudine per pharmaca, &uictus rationem peccanti humori primùm subueniendum est.