Latin
308.6 to 308.8
Conrad Gessner, De chirurgia 308.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aut ex eo decocto, quod libro secundo de Sclopetorum siue Archibusorum uulneribus, conscripsimus, scilicet corticum radicum Althęae, Inulae, Bryoniae, ulmi, cucumeris asinini, singulorum manipulo uno. foeni graeci, seminis lini selibra, bis die per horas duas ante cibum. Aut ex arietinis, uel uitulinis intestinis cum arietino capite: quae aqua discocta sint, foemen foueatur, aut oleo, aut re simili, ut ex arte fieri consueuit. Emplastrum praetereà ex anserina, uel anatina axungia, uel consimili, aut ex foeni graeci, &seminis lini farina, quae in uino dulci, &oleo ferbuerint. aut cepa sub prunis tosta, &farina triticea, &butyro, uel axungia suilla imponendum est. Quòd si aeger huiuscemodi medicamenta fastidiat, caeratum ex axun gia suillae selibra, &lithargyrij aurei uncijs quatuor, aut emplastrum ex ammoniaci, bdellij, quae acetum dissoluerit, singulorum semuncia, &axungiae ursinae drachmis tribus, aut caerati de mucilaginibus, &oesypi Philagrij, singulorum se libra: aut ex maiori diaquilon cum gummi, uel sine gummi addendum est. Quibus medicamentis Caruncula tollatur. CAP. IX. Onuenit inter Medicę rei professores Carunculam hanc sponte na turae nullo modo, nulloque tempore sanari posse, nisi beneficio artis adiuuetur. Naturę enim sponte augetur potius, quàm ulla eius diminutio fiat, quamobrem ars plura medicamenta, pluraque instrumenta parauit, ut incidens &candens ferramentum, in quibus sanè medicamentis diuersitas non modica est. Alia enim imbecillę uirtutis sunt, alia ualentioris, alia mediae. Valentiora medicamenta appello, ratione nobilitatis membri affecti, atque affinitatis cum principalibus membris, quae alioquin ualentiora dici non possunt debilitata &praeparatione, &beneficio artis. At medicamenti effe ctus eò perfectior, ac praestantior est, quò minoris mordicationis ac laesionis est sua scilicet moderata abstersione, atque exiccatione, ut Princeps asserere uidetur. Tum moderata quadam temperie &correctione, quae gradum non excedat, membri substantiam perdat, &plusquàm parsit, erodat, ac deuoret.