Latin
308.9 to 308.11
Conrad Gessner, De chirurgia 308.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia in perniciem aegrotantium accidere consueuerunt. Quapropter cùm membri nobilitas, &ipsius angusti meatus Chirurgicam operationem non admittat, incidentis scilicet &candenti ferramenti, industria quadam medicamentorum munus exequendum est. Quamobrem artifex, praeparata candela tantę longitudinis &crassitudinis, ut opus perfici possit, partem quae extremitati propinqua est, per transuersi digiti spacium aliquo ex medicamentis, quae infrà dicemus, inungat. Sed illud prae oculis semper est habendum, ne erodentia medicamenta liquida, aut lenia unquam immittantur: majus enim detrimentum quam adiumentum sanis locis atque adiacentibus sequeretur. Adeò etenim urinarij mea tus tenella substantia est: ut molestiora medicamenta, qualia erodentia sunt, fer re non possit. Quapropter medicina talis adhibenda est, atque adeò duriuscula, ut uix in transitu fistulae partem aliquam efficiat. Quòd planè tutissimè fiet, si cum aliquo subsequentium emplastrorum medicamentum commisceatur, ut caeratum est de mucillaginibus, diaquilon (paruum nuncupant) caeratum de cerussa, Emplastrum de lithargyrio (Tripharmacon appellant) Emplastrum de minio, &caeteris. In ea enim dissolutorum Emplastrorum substantia modico negotio miscetur. Eodem exemplo puluis sit de medicinis debiliorib. carnem minuenti bus, si ex caerato cerussae uncia, lento igne liquefiat, &corticum radicum dulcium ma lorum granatorum, aut ponticorum in umbra exiccatorum, &in subtilissimum puluerem redigantur drachmae duae, &misceatur aluminis saccarini dimidius scrupulus, &candelae (ut praecipimus) extremitas illinatur: quòd si medicamen hoc, uel caetera, quae proponemus, duriora quàm par est, ob eam pulueris admi stionem uideantur, olei aliquid, aut gallinae axungiae adiungendum est. Aut illius manibus oleo, uel axungia diu Emplastrum subigendum est, ut lentescat, quatenus opus sit, eoque in curatione utendum est.