Latin
310.5 to 310.8
Conrad Gessner, De chirurgia 310.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aut ex mastiches, olibani, boli armenicę, terrę sigillatę, hypocisthidos, myrtearum baccarum, mumię, farinę siliginis, lolij singulorum semuncia, olei rosacei, myrtei, singulorum sescuncia, cum rosacea, &plantaginis aquis. In declinatione morbi etiam iniectiones fiant ex sieph albo sine opio, bolo armenica orientali, siue communi, terra sigillata Alexandrina, uel alia, sanguine draconis ex lachryma, mumia iniecta cum iacte humano, aqua casei, tota curatione praesentaneum remedium est. ex haematite, cimolia, sandalionibus: ex pastillis de charabe, de spo dio simpliciter, aut commistim, aut cum aqua rosacea, plantaginis, uel myrtearum baccarum, aut cum decocto caudę equinę: aut dissoluatur rosaceum cum aqua plantaginis, aut lotio fiat ex tutia praeparata, &aerugine rasa combusta cum eadem plantaginis aqua, uel rosacea, de qua mentionem fecimus in libro de ligni sancti multiplici medicina Cap. de Vulneribus mentulę. Quae sanè omnia medicamentorum genera (prout res exegerit) repetenda sunt. In declinatione item candela, aut plumbeum specillum aliquo unguento conglutinante, aut cicatricem inducente illitum immittendum est: ueluti unguento de minio, lithargyrio, plum bo, tutia, calce, aut de sambuco, aut de tutia praeparata, plumbo combusto, anti monio, lithargyrio, cerussa, uel decies elotis cum aqua rosacea in plumbeo mortario, cum rosaceo, aut myrteo duas horas laboriose agitatis. Quae sanè omnia dolorem leniunt, conglutinant, &carunculae incrementum prohibent: quod semper medico timendum est: Communia insuper medicamenta necessaria sunt, ne doloris magnitudine humores inflammentur atque ebulliant: quod quidem ab acetosis, salsis, acutis abstinendo, prohibetur. quae res autem abscessum impediat, &facto iam medeatur, sanguinis missio, freques alui deiecto, cum coelesti melle, siue manna, aut casia imprimis est. Tum soluens electuarium sebesten, aut leniens ali ud, aut uiolaceus uel rosaceus syrupus, pulpa tamarindorum, catholicon, &cętera generis eiusdem, prout necessitas ipsa sex rerum non naturalium postularit. quae sanè communia, &propria medicamenta non solum in ulcerum internorum curatione, quam causa externa innata sint, praesentanea remedia sunt, uerumetiam in quauis interna affectione, unde exulcerationes, dolores, &excoriationes oriantur.