Latin
310.9 to 310.11
Conrad Gessner, De chirurgia 310.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus medicamentis absceßibus, phlegmonis, &erysipelatis scroti succurratur. CAPVT XI. Vanquam, &antiqui, &recentiores de huiuscemodi abscessibus benè longam mentionem fecerunt, tamen cum in carunculae agnatae curatione aegritudo de membri raritate, ac neruosa eius substantia, necnon uehementi dolore oriatur, opere precium facturum me existi maui, si quibus remedijs subueniatur (quod differre periculosum sit) aperirem, prout ex longo medendi usu &rerum experientia cognoui. Abscedente igitur scroto, uel aliqua eius parte, siue calidus, siue frigidus abscessus sit: quae res &colo re, &dolore, &inflammatione superueniente indicabitur: &si communia remedia praecesserint, adhuc tamen iteranda esse censeo, &sanguinis missionem, &deiectionem alui, ut usus &morbi magnitudo postularit. Semper enim in defluenti bus humoribus ab initio propter membri facilem receptum, uenae incisio basilicae, &saphenae opportuna est: ut ab humore locus defendatur: &si quid descenderit, amoueatur. Vtatur itaque aeger praetenui uictu, habita, &aetatis &con suetudinis ratione, deinde ad particulam ipsam curandam proprijs medicamentis deueniatur. In principio lenimentum hoc dolenti loco imponendum est, quod habet rosacei immaturi, myrtearum baccarum cotoneorum, singulorum semunciam cum caera. Exinde laboranti particulę applicetur emplastrum ex solani contusi uncijs quatuor, succi solani ucijs duabus, rubentium rosarum, myrtearum baccarum singularum semuncia, farinę hordeaceę, &fabaceę, singularum uncijs tribus, rosacei uncijs quatuor, cum decocto solani &rosarum. quo quidem medi camento paucis in diebus nonnullos sanos fecimus: Aut fiat emplastrum ex ma lorum punicorum, rubentium rosarum, lentium, singulorum uncijs duabus, aqua &rosaceo ferueant: Aut fiat ex farina hordeacea, &fabacea singularum selibra cum aceto albo, aut nigro: Aut ex teneritatum hyoscyami, hordeaceae, &fabaceae farinae pari pondere cum rosaceo, &uiolaceo secundum artis praecepta: quòd si ab his aeger abhorreat, madentes panni in succo solani, semperuiui, portulacae, rosacei, &aceti aequa portione, aut in oui albugine cum rosacei immaturi, myrtei, succi portulacae, &aceti pari pondere imponantur.