Latin
312.1 to 312.4
Conrad Gessner, De chirurgia 312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
VVLNERA EIACVLATORIIS IGNEI TORMENTIS facta, citra methodum à chirurgis temerè curari. THEMA I. NIXE desiderasti, ut tibi in bellum contra Machometicę factionis principem profecturo, aliquem uulnerarię Medicinę peritum mit terem, qui pręcipuè uulnera eiaculatorijs igne tormentis illata, ac ardorem pulueris, cuius impetu missiles ex aere aut plumbo tormentorum globi eiaculantur, probè extinguere in uulneribus nosceret. Talis certè chirurgi operam libens conducerem, quem in bello ἄνδρα πολλῶν ἀντάξιον ἄλλων cum Homero aestimo: quales in Troianę urbis oppugnatione fuerunt, Poda lirius, Machaon, &Chiron Centaurus. Verùm cum haec noua sint bellica, à Ger manis, &mihi finitimis Bohemis reperta tormenta (nisi quis illis honorem inui dens, horum autorem olim Salmonea fuisse contendat, qui teste Virgilio, flam mas louis &sonitus imitatus Olympi, demens, Nimbos &non immutabile ful men coeli, aere simulauit) &nouam quoque requirant curam, à ueteribus speciatim non prius edoctam: ea, me iudice, incensum uulneris ex contusione facti rectè referre, ac illorum methodo, prius tamen aerea extracta glande, curare quis posset, quam Hippoc. more Laconum breuiter ita complexus est: ε τις δʼ ὑπὸ τῶν θέλους ἐθλάσθη τι, καὶ διεκόπη σὰρξ, ταύτην ἰατρένειν, ὀπως διάπρυσ ὡς τάχιστα γένηται, ἥττόντε φλεγμκίνει, καὶ ἀνάνκη τὰς σάρκας τὰς θλασθείσας καὶ κοπείσας, πῦον γενομίνας ἐκταθῆναι, ἔπειτα βλαστάνειν νέας σάρκας. Nam quaecunque uulnera caesim uel punctim telo acuto praecipuè in carnosa corporis parte facta, recens solis emplastris enhaemis &exiccatorijs, citra putrefactionem, curari possunt, ob id etiam minus ardent. At quae contusa sunt, primùm putrescere, quod non sine ardore fit, oportet. quorum curationem ob id, ut quàm celerrimè, praeuia aliquali putrefactione, ad suppurationem promoueantur, exigere Hippoc. hic asseruit. At uulgares nostri seculi chirurgici, differentias &naturas uulnerum ignorantes, illorum curam nulla rationis methodo temerè aggredi audent: quorum uniuersum curationis scopum in extinguendo uulneris puluerisque pyrij ardore consistere arbitrantur, quem ex puluere tormentorum incendiario (qui ex sulphure, carbonibus tiliae, ac halinitro conficitur, cuius uix festuca aliqua cum glande missili uulneri ingeritur) oriri suspicantur: qui tam exigua, aut ferè nulla uirtute causti ca participat, ut eo non scabiem modò, sed ulcera sordida &cacoethica abster gere &consolidare uiderim.