Latin
312.5 to 312.7
Conrad Gessner, De chirurgia 312.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo quòd nitrum, &eius spumam aphronitrum, ueteres Medici contra uentris tormina cum cymino, &buprestis, fungorum, ac taurini sanguinis uirus, in aqua dulci aut posca ebibendum dederint. Sed no strates uulnerariae medicinae seplasiarij, nihil prius ducunt, quàm hunc puluerem halinitri quamprimum ex uulneribus eluere. quare hic urinam pueri infantis. alter serum lactis caprini uulneri instillat. At si ex Galeno didicissent, oleum quod sit salis expers, &aqua stillaticij rosarum liquoris lotum, ardorem ex thapsiae urticae, aut squillae applicatione factum, sedare: putredinem quoque in ulceribus, sine qua contusa curari non possunt, promouere, id in principio rectius infunderent. externè uerò ea quae humorum alluuionem &phlegmonem fieri prohiberent, quamprimum applicarent: &deinde reliqua quae ad uulneris suppurationem &abstersionem, incarnationem &consolidationem fieri uulneris ra tio postulat, ritè exequerentur. Talem si nactus fuero Medicum (qui nobiscum Cygno nigro est rarior) quamprimum ad te mittam. Et tuum erit officium, ut il lum suo merito stipendio &honore digneris. Nam frustra merere in castris, &gratis mederi, par censetur esse uitium. Vale. DE CHIRVRGICORVM IN CVRANDA VVLNE