Latin
312.5 to 312.6
Conrad Gessner, De chirurgia 312.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis bona pars Medicorum causam phlegmones uulnerum in corporis cacochymiam referunt, Damocrates tamen (me iudice) rectius in dolorem refert, qui ex musculorum neruis &tendinibus uulneratis oboritur circa articulos, sensus &arbitrarij motus organa: quae cum ferè nulla carne sint cooperta, acutius sentiunt, &ob id maniori dolore, quàm epigastrij musculi carnosi affliguntur: qui uelut cucurbitula omnifariam humorum alluuiem ad uulnus pellicit, quo tandem uulnus intumescens, tertio, aut plurimum quinto die phlegmanne &alijs symptomatibus cor ripitur. Ob id Hipp. li. 4. de Morbis inquit: Vicera si curentur, maximè in diebus im paribus inflammantur. uenit enim tum humor ad omnes uenas, cum crisi turbatur: uenę autem repletę, dolorem &calorem toti corpori inducunt. Proinde rectè tra dit Damocrates, post quartum diem non ferendos dolores in neruorum articulorumque uulneribus, cum grauissimis symptomatibus incrudescere: qui dolores cum humorum affluxum ad uulnus proritent, quibus uenę arterięque circa articulorum musculos infarciant: quod obstare poterit, quin doloris exacerbatione &sanguinis Gal. lib. 6. Methodi id tradit. Pollux lib. 4. haec eadem Gal.