Latin
313.1 to 313.4
Conrad Gessner, De chirurgia 313.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in lib. de Tumoribus praeter naturam. Cor. Cels. li. 5. ca 26. de saniei speciebus. Chirurgicorum glied vuasser. Lib. de Locis in homine, &de fracturis os sium. Ridicula &per niciosa in uulnerum apostematio ne Chirurgicorum medicamenta. Vlcera morituri cur sicca liuescunt. alluuio uulnus rubore, oedemate &phlegmone turgeat, &putredinis dolorisque ęstu adeò efferueat, ut putridus ille calor per uenas &arterias cordi praecordijsque communicatus, tandem febrem continuam incendat, &linguam continua siti &ariditate emaceret? Nec cerebrum ab illius contagione intactum manet: quippe cum mu sculorum nerui à cerebro &eius medulla propagentur, necesse est id, lege consortij, musculorum &neruorum apostemationi compati. Quare dum morbus &dolor ingrauescit, patiens uigilia &delirio affligitur, &tande spasmo diuellitur. quae cuncta Gal. de Pręnotionibus ex pulsu, lib. 4. his uerbis scitè complexus est, quę, cum Gręca Latinis plus energię &leporis habeant, hic inserere placuit: οὐδὲν (ait) θαυ μαστον οὐδὲ διότι τοῖς ἐστὶ ἐπιγάστριὸν τετ θώρακα μυσὶ φλεγμένασι πυρότι ἐτοί μῶς ἔποντς. καὶ διὰ σῳ καὶ οἱ σφυγμεὶ μεγάλοι γίγνοντι, καὶ ταχεῖς καὶ πυκνοὶ. τὴν δʼ ἐν πύχει καὶ κνήμη μνωμφλεγμενάντων, καὶ μᾶλιστα καθʼ ὁ μέρος αὐτῆς ἐκπεφύκασιν οἱ τένοντες, ἔτοιμον μὲν ἀλῶναι καὶ σπάσμη, ῥᾶστα δʼ οἱ σφυγμοὶ τεῖνονταί τε καὶ σκληρύνονται. καρκαώδεις μὲν γὰρ οἱ ποει τὸν θώρακα καὶ γάστερα, νευρώδεις δʼ ἐκανῶς οἱ τʼ ἐν χερσὶ καὶ ποσί. ἔτι δὲ μᾶλλον εἰ τένων φλεγμήνεις τὴν κατὰ τὰ χεῖρας ἡ πόδας, ἔτοίμως μὲν σφυγμὸς αὐτοῖς γίνετς σκληρὸς, ἐτοίμως δὲ σπῶντ. Expositam satis clarè arbitror apostemati uulneris naturam, &symptomata, illorumque causas: ex quibus Medicus physicus facilè totius curę &remediorum indicationes depromere potest. Circa quae mira Chirurgicorum imperitia manifesta tur. nam cum (teste Gale. )in curando uulnere nihil sit prius, quam prouidere ne phlegmone corripiatur: hi non modò quid phlegione sit ignorant, sed nec musculorum aut tendinum aut articulorum compaginem &situm nouerunt. Nec pricipio neruorum, ne spasmo corripiatur, prouident: nec febris, qua totum corpus tabescit, rationem habent, cum uulneratis merum bibere uinum, cibarijsque aromatum conditura pręparatis liberè uesci permittant: nec uulneris apostemationem agnoscunt, donec pro sanie benè cocta liquorem feculentum, oleagineum, &instar seri la ctis tenuem ubertim emanare uiderint, quem Damocrates perbellè appellat ἰχῶρα τρυγώδη λεπτον, Cor. uerò Cels.