Latin
321.5 to 321.8
Conrad Gessner, De chirurgia 321.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sanè, inquit, res adeò magni momenti, ut si qua alia, est, ut non solum obseruetur in uulnerum, sed etiam aliorum morborum cura, quos etiam ulcera esse forsan quispiam dixerit. At finita inflammatione, sedatoque dolore, frictionem adhibere membro affecto, Cor. Cels. non dissuadet: ac tum uti cibis bonis, ac uino modicè, iamque ad usus suos membrum promouere. motus enim ut in dolore pestifer est, sic aliàs saluberrimus corpori &membro existit. Nam ut Hippocrates libro de Medici uul nerarij officio ait, χρῆσις ἀρατήνει, ἀργίη δὲ τῇτι, id est, Vsus roborat, ocium extenuat. Proinde uenerandus ille medicorum parens, in libro de Articulis primo: Ar ticulum, ait, commouere oportet, non ui, sed in tantum ut dolore uacet. consistunt enim quędam in plurimo, alia in minore tempore. Vbi Galenus fidus eius interpres: Hac, ait, doloris experte commotione in declinatione phlegmonis nihil est utilius: resoluit enim humoris affluxi reliquias, &articuli mucores liquefacit, quibus articulus inuiscatus, immobilis consisteret, quod Graeci ἀγκυλοῦθαι dicunt. Meritò igitur id Hippocratis praeceptum, tertius &ultimus curandae luxata methodi scopus constituitur, ut membro luxato in suam sedem reducto, confirmatoque &conuenienti schemate locato, id ab humorum afflu xu &dolore ac inflammatione uindices. quod facilè assequeris, si quae roborant &repellunt stiptica applicueris, ac sobriam &tenuem uictus rationem principiò indixeris, uenamque reuulsionis gratia secueris, &aluum leni pharmaco subduxeris, ac aromata id genus quae sanguinem inflammant, prohibueris: tum fluxiones à particula affecta facilè depelles. Et cum haec expediueris singula, po stremò reliquum erit, &praeter hoc nil aliud, quàm ut membrum opportunis exercitijs accommodes, illique pristinum robur restituas. At illi plus aequo audaces, scelerati de gente rusticorum euemboli, temerario uulgi applausu, procerumque quorundam suffragio, qui doctis eruditionis honorem inuident, elati: totum rationalis diuini Hippocratis methodi ordinem euertunt. Nam membra fortè fortuna reposita, nondum confirmata, necdum sedato dolore aut phlegmone resoluta, miseris carnificum modis, "idianis distorsionibus, ne dicam tor turis, exercent: nec aegrotorum (quam unicam laudem nobiles illis tribuunt) mi serentur: uerùm si quis natura delicatior sęuas illorum manus inciderit, qui hęc chirurgicorum tormenta epauescit, cum illo obiter luctantur, prostratum in terram, membrorumque torsionibus exanimatum ferè, pudet dicere quàm obscoenis scommatibus aegro illudant.