Latin
DE RECTA LVXATA INSTAVRANDI
Conrad Gessner, De chirurgia 321.9
Unproofread scanNot analysed yet
Certè Deo naturaque nil iustius, qui tales euembolos, ne dicam tyrannos, literarum osoribus reliquit. Nec Nemesis iustè in illorum patruo uindictę oblita fuit, quem claudicantem perpetuò, omnibus ludibrio exposuit: ut eius exemplo quisque admonitus, haec sibijpsis artis subsidia praestare non posse agnosceret, quae in alienorum corpore temerè experiri auderent. Vale, mi Pandulphe: ac faxit Deus, ne quisquam illorum manus incidat, nisi qui doctis medicis malè affecti sunt, &honorem ipsis inuident. FA