Latin
XXXIII
Conrad Gessner, De chirurgia 328-3
Unproofread scanNot analysed yet
complectatur, longa uerò, ut duplicata à na ribus ad occipitium perueniat. Orsam igitur ab occipitio recta per uerticem &inter ipsum &frontem ad medium nasum adducimus, &quod ex ipsa superest à facie sinimus dependere, quod rectum in duas partes scindimus, usque dum uentum sit ad superius labrum. Quo facto alteram fasciolam mediam, ab imo naso orsam super eam, quae scissa pendet à facie, in utranque partem, sub imas aures ad occipitium ducimus, super partem primo iniectam, sic, ut ibi Xliteram repraesentet, mi nistroque tradimus, deinde partes scissas à facie conuertimus ab utraque parte nasi inter supercilia, ut ibi literae X similitudinem accipiant, ac per summum caput obliquas ad occipitium porrigimus, &cum priori capite iungimus, super quas deinde capita, à ministro contenta circa frontem attrahimus, sic, ut à latere nodo uel fibula inter se uinciantur. Funda ad nasum ex quatuor capitibus. XLII. XLII. Scindendum linteum est in partes quatuor, mediumque integrum relinquendum, qua uincire debet imum nasum. ex capitinis bus uerò, quae superiora sunt, pendere deorsum oportet, inferiora per genas primùm ad angulos oculorum temporibus propiores procedere, inde inter frontem &uerticem QVOS ad similitudinem X literae inter se commissa, à ministro contineri, reliqua duo sub imas aures ad occipitium demitti, ibique literae X similitudine accepta, circa frontem agi, &à latere inter se deligari, tum quae à ministro tenebantur, in occipitio desinere. Eadem ex tribus fasciculis. XLIII. XLIIII. Vna media inijcitur sub imo naso, capitaque eius per oculorum angulos temporibus propiores inter frontem &uerticem ducuntur, ibique aduersa ad imaginem literae X à ministro continentur, altera media datur super imum nasum, &in utranque partem du citur ad occipitium, ibique accipit nodum cum capitibus à ministro contentis, tertia orditur à fronte, &capiti circumdata à latere deligatur. Eadem ex duabus. XLIIII. Vna sub imo naso dari media debet, capitaque eius per angulos oculorum temporibus propiores inter frontem &uerticem porrigi, atque inter se aduersa in speciem literae X ministro similiter tradi: altera media inijci superimum nasum, &capita eius ferri sub imas aures ad occipitium, &ibi X literae similitudine accepta per frontem circumagi, &à latere deuinciri. Nasus ex binis fasciolis. XLV. XLVI. Vna super nasum in longitudinem detur,