Latin
XXXIII
Conrad Gessner, De chirurgia 328-4
Unproofread scanNot analysed yet
dimidiaque pars à fronte dependeat, reliqua per uerticem recta ad occipitium porrigatur, sed alterius medium dandum est subimum nasum, capita uerò sub infimas auriculas ad occipitium ferenda, ubi debent literae X similitudinem accipere. Post haec prioris fasciae quod à fronte pendet, sursum conuertendum, &super partem primo uolutam rectà per uerticem ad occipitium demittendum. Quo facto, capita quae ibi literę X figuram acceperant, id complexa, postquam fronti circundata fuerint, finienda sunt. Accipiter ad nasum ex tribus fasciolis. XLVI. Vna sub imo naso media incipit, cuius capita utrinque iuxta nares inter supercilia ducuntur ad imaginem literae X, inde ad summum caput atque occipitium dantur ibique continentur: altera media super imum nasum obuoluitur, capitaque eius sub infimas auriculas, ad occipitium demittuntur, &ibi inter se, &cum capitibus, quae continebantur, uinciuntur: tertia media à fronte orditur, &in utranque partem circumacta à latere capitis finitur. XLVIII. Idem ex binis fasciolis. XLVII. Prior fascia perinde atque altera circumagen