Latin
XXXIII
Conrad Gessner, De chirurgia 329-2
Unproofread scanNot analysed yet
uerticem ducimus, atque inter ipsum &frontem inter supercilia, inde à latere iuxta angulum oculi, naribus propiorem rectà ad proximam narem, inde qua maxilla cum malis committitur, attrahimus, tum sub mentum demittimus, &sub infimam auriculam ad occipitium damus, ab eoque per uerticem obliquè inter ipsum &frontem, atque inter supercilia porrigimus, priori parti aduersam in speciem literae X. Post haec à latere nasi, ex contraria parte, &qua maxilla cum malis committitur, sub mentum atque infimam auriculam alterius partis ad occipitium, inde fronti circundamus, post haec sub infimam auriculam, per medium nasum, ad alteram infimam auriculam atque occipitium. praeter haec nonnulli quoque mentum complectuntur. Adhibetur autem commodissimè, ubi uel inter supercilia, uel medium nasum deligare opus est. Phalerae seu vallum. LII. Ab occipitio inchoatur, &obliquè per summum caput atque inter ipsum et frontem procedit inter supercilia, inde iuxta angulum oculi naso propiorem pergenam sub imam aurem ad occipitium, ab eoque per contrariam partem, sic, ut inter supercilia literae X figuram accipiat, tum obliquè inter frontem &uerticem ipsum ad occipitium demittitur, deinde sub infimam auriculam, per medium nasum, atque alteram infimam auriculam, item ad occipitium reuertitur, post haec circa frontem agitur. Quidam ut speciosius uinculum efficerent, per eam quoque suturam, quae ad aures per uerticem tendit, circuire uoluerunt. Potest etiam, si res postulat, fascia duci in utranque partem. huic &superiori eadem uis est. Menecratis accipiter. LIIII. LIII. Fascia primum occipitio detur, &rectà per