Latin
XXXIII
Conrad Gessner, De chirurgia 329-3
Unproofread scanNot analysed yet
uerticem inter supercilia tendat iuxta angu lum oculi naso propiorem, &ab altera nare superimum nasum feratur iuxta alterum an gulum naso propiorem, &inter supercilia, ut ibi similitudo literae X fiat, post haec rectà iuxta partem prius uolutam ad occipitium reuertatur, ibique conuersa sub infimam auri culam, &super imum nasum, ac sub infimam auriculam alterius partis, itidem ad occipitium adducatur, &fronti nouissimè circumdetur, quam agere etiam licet super eam suturam, quae ad aures peruerticem tendit. Nonnulli, ut elegantius uinculum reddant, adijciunt semirhombum, cuius rationem suprà indicauimus. Amintae vallum ad nasum in alteram partem declinatum. LIIII. Fasciam ab occipitio orsam rectà ad summum caput adducito, deinde inter ipsum &frontem, atque inter supercilia ab altera nare sub imum nasum attrahito, inde sub imam auriculam alterius partis, &superimum nasum, ab eoque sub imam aurem ad occipitium obuoluito, inde circa frontem. LVI. Hippocratis vinculum adducens. LV. Idem praestat, quòd proximè positum,