Latin
EX HELIODORO
Conrad Gessner, De chirurgia 337-3
Unproofread scanNot analysed yet
adiunctae partes abscedant, cuius ratio est. Ab inferiori parte ulceris fascia in orbem circuit, inde obliqua ducitur à latere ulceris, &rursus in orbem à superiori parte ulceris attrahitur, tum obliqua ad imaginem literae X deorsum demittitur, deinceps conuenienti interuallo bis iuxta ulcus obliqua porrigitur semel ab inferiori parte sursum, semel à superiori deorsum, ita, ut bis litera X repraesentetur, &in medio rhombus super ulcus collocetur, quo per medium in teruallum nudatum humores excernantur. Circuit autem ad eandem rationem, donec quae nuda sunt excipiat, eoque sit, ut quae abscesserunt sub uinculo, quasi sponte sua ad glutinationem ueniant, nudatoque ulcere, quicquid humo ris collectum est, effundatur. CXXX. Rhombus inaequalium crurum. Vbi proximum uinculum inieceris, requirit quod nunc proponitur, ut fascia per uulnus feratur, etiam obliqua. Eo usi sunt, quibus operiendi quoque uulneris consilium fuit. Ascia. CXXXI. Scribunt, qui huiusmodi iuncturam ad hibuerunt, ipsam utiliter inijci, quibus uulnerato femore proximae partes diducuntur, sic autem inijci debet.