Latin
EX HELIODORO
Conrad Gessner, De chirurgia 338
Unproofread scanNot analysed yet
Voluenda sub uulnere fascia est in speciem asciae sic, ut pars gibba deorsum, sima sursum spectet, deinde suXXXI per ulcus iterum in speciem asciae priori aduersae circumagenda est, atque ad eandem ra tionem attrahenda, dum quae nuda sunt con tegat, ab inferiori parte sursum, &à superiori deorsum procedens, interdum etiam per ulcus, ut ipsum operiat. CXXXII Vinculum à latere X literam repraesentans. CXXXII. Fascia imo femori in orbem propè geACXXXIII nu circumagimus, tum obliquè ducimus, &rursus parti prius iniectae aduersam attrahimus sic, ut à latere genu literae X similitudinem referat, eodemque modo circumducimus. Potissimum autem pertinet ad eos, quibus genu in alteram partem lapsum reconditum est. Repraesentanda uerò X litera est ab ea parte, in quam excidit. Testudo. CXXXIII. Super genu fasciam tendere in orbem oportet, inde obliquam à superiori parte deorsum per patellam demitti ad poplitem, ibique sub genu in orbem iterum circumagi, &parti prius iniectae aduersam super patellam procedere in speciem literae X. post haec per poplitem &patellam in orbem cir cuire, atque ad eandem rationem obuolui. Conuenit autem patellae, quomodocunque sua sede proruperit. Ad calcem. CXXXIIII. Circumagenda fascia est circa talos in orbem, inde à posteriori parte ex uno latere nerui lati obliquè ducenda ad alterum latus, tum circa calcem uoluenda, ab eoque porrigenda, atque ad eandem rationem circundanda. Valet autem ad calcem alligandum. Ad talos. CXXXV. Fascia super talos datur, inde obliqua ad superiora pedis porrigitur, post haec sub plantam demittitur sic, ut ad superiorem partem reuersa X literae similitudinem referat, alligata uerò planta circumducitur in orbem. Valet, ubi uinciri talos oportet.