Latin
FINIS ORIBASII DE LAQUEIS
Conrad Gessner, De chirurgia 343.13
Unproofread scanNot analysed yet
Mouentur in eodem loco manentia: uertebrę, unci, tympana cochleę, plerique axes. Locum mutant testudines, cubiti. Eorum quae in organis immobilia sunt, quaedam semper &ubique immobilia sunt, quaedam &eximi, &inseri possunt. Semper quidem immobilia manent, basis, crura, latera, transuersaria, radices, sedilia, lunata appendix: extrahi possunt in quibusdam organis, quamuis immobilia sint, tum cunei tum priapisci, qui ad alios quoque usus facti extrahuntur, &immittuntur.