Latin
343.9 to 343.12
Conrad Gessner, De chirurgia 343.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ad id enim fabricantur, ut homines, quibus luxata restituuntur, inclinatis organis insidant: organa enim quę plana collocantur, ita parata sunt, ut aegris super ipsa, uel sedentibus, uel cuban tibus, luxata reponantur. Priapiscus, qui &stiliscus &scalmus nuncupatur, in quolibet organo, quod planum collocetur, statuitur. Fit autem ea de causa, ut ei parti, quae inter anum &naturale est, obex sit, ubi quae prolapsa sunt, restituuntur. Est igitur Priapiscus lignum octo digitorum, magna ex parte rotundum, ab eo, quod super est quadratum, sic ut quadrata ipsius pars conijciatur in cauum, ad literae π. simili tudinem quadratum, in organo quod planu collocatur: reliqua uerò pars, quae extat inter anum &naturale obijciatur. Configitur autem in transuersarium π. ferreum ut firmiter priapiscum contineat. Sed in nostro organo uidere licet magnum π. ferreum ad alium usum comparatum, nempe ad gibbam spinam per pressum impellendam. Opercula in organis parantur, ut machinationes sub ipsis occultentur; ne si absque oper culo fuerint, idiotis pateant. Annuli adhibentur ad organa tractoria, ut alligari possint: ad alia uerò, ut machinationes contineant, quemadmodum in Menecriti Bucranio, ubi axis continetur, atque eadem de causa in alijs organis. Forfices in orga nis arctè transuersaria cum cruribus iungunt, ad hunc enim usum infixas forfices aeneas inuenimus. Adiuncta crura id efficiunt, ut organa quae erecta collocantur, illis innixa, inclinataque eundem usum praestent, ac si plana statuerentur. Praefatus ex quibus omnia organa parentur, &quorsum singulae ipsorum machinationes spectent, declarabo in sequentibus, quae nam ex organis immota, suo munere fun gantur, &quae mota: tum ex ijs, quae mouentur, quae nam suo loco maneant, quae lo cum mutent, dum mouentur: rursus ex ijs, quae immobilia sunt, quae perpetuò &ubique immobilia maneant, quae eximi possint, ad alios quoque usus idonea. Haec itaque immobilia sunt in organis, basis, crura, latera, transuersaria, cuneata &lunata appendix, sedile, priapisci, atque alia complura. Vsui sunt cum mouentur, uertebrae, unci, axes, tympana, cubiti, cochleę, testudines, atque huius generis plurima.