Latin
343.5 to 343.8
Conrad Gessner, De chirurgia 343.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ratione quadrata cochlea testudinem moueat. Emus testudines ita esse fabricatas, quemadmodum in organo Andreę, quarum singulę partusę sint, atque in id cauum cochleę demisse, ab interiori autem parte ca ui ferrea, uel ęnea lamina testudini infixa sit, quę quidem lamina dens nuncupatur. Hic igit dens testudinis, in cochleę capreolo includitur. Quo fit, ut in quadam cochleę conuersione, lamina quę dens nuncupatur, testudini infixa, atque in cauo capreo licontenta testudinem moueat. Pręterea ex ijs ipsis cochleis quadratis, alia simplex est, alia duplex. Simplex cochlea est, quę uno duntaxat capreolo excauata, unamque testudinem impellit: in duplici, bini secti sunt capreoli, hęc et binas testudines mo uet, qualis cochlea reperitur in magno Andreę organo, quod plinthium nuncupatur. Excauatum enim lignum est à medio ad transuersaria capreolis inter se aduersis, ita, ut qua dam cochleę conuersione orsę testudines, uel à medio uersus transuersaria, uel à trans uersarijs uersus medium impellantur. Est &alia cochlea duplex in eo, quod κηρυκιεν appellatur excauata à sumo principio usque ad extremum aduersis capreolis, quę rursus duas testudines mouet, quemadmodum in ipsa organi structura uidemus. at cochlea ad imaginem lentis tympanum mouet, siquidem capreoli cochleae, tympani dentib. insi ti, machinationem conuertunt, quemadmodum cochlea, quę baculo uersante, uel ma nubriolo ductario conuertetur in tympani dentes conueniens machinationem mouet: mouet interdum eadem cochlea testudinem, sed non amplius per dentem, quemadmodum qua drata, uerum in foemina cochlea contenta, quę in ipsa testudine struitur. quoniam te stu dinis cauum, in quod cochlea demittitur, excisos habet capreolos aduersos ijs, qui sunt in cochlea lentis formam referente, sic, ut id, quod prominet ex capreolis cochleae lentem referentis, in cauo capreoli foeminae cochleae recipiatur, quodque cauum est in capreolis cochleae, id quod extat ex capreolo, cochleae foeminae capreolis admittat. Accidit autem in cochleae conuersione, ut testudo modo sursum moueatur, mo do deorsum, cum cochlea in ipsius capreolis uoluatur. Huiusmodi structurae plu rimae adhibentur ad organa, quae plana collocantur.