Latin
CAVA QVADRATA
Conrad Gessner, De chirurgia 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
stituenda, scala similiter paratur, humerusque ad gradum uincitur ea iunctura, quo palma dicitur: ad ipsum uerò brachium utiliter datur laqueus aliquis, ex ijs, qui inaequaliter extendunt, cuius laquei sinus à parte, quę restituitur, capita à contraria, hoc est, ab integra collocentur. Proprie enim laquei, qui inaequaliter extendunt, eas partes magis cogunt, quibus sinus haerent, minus uerò, quibus capita. Siquidem consilium est, ubi superius os excidit, ab inferiori parte attrahere: ad id, quod suo loco est, uim minimè adhibere. Huius igitur laquei capita ad axis clauu dari debent, uel directa ductione, uel alio motu intercedente, ut conuersio axis ab inferiori parte extendat. sed ubi, quantum restituendum os poscit, extenderimus, idoneis impellendi modis uti conuenit, cubito quidem in interiorem partem excidente, radioque in exteriorem adducto, utriusque manus digitos interesse iunctos eminentiae cubiti subijcimus, prominentioresque palmarum partes utrinque ponimus, atque his summopere urgentibus adducimus: sed si in posteriorem partem prorumpant, cubitus praesertim, ea reponendi ratio efficacissima est, quae extrahendo impellit, sin radius in priorem partem conuertatur, expedit premendo, &circumducendo impellere, quemadmodum ostendimus, ubi utrunque os in priorem partem elapsum ponebamus: exquisitos autem reponendi modos in opere de articulis exposuimus. Repositi autem ossis inditium erit, in cubito libera brachij contractio atque porrectio: in radio, in pronum uel supinum habitu conuersio. Quo modo igitur per scalam homine erecto restituere luxatum conueniat, demonstrauimus. Verùm quia iusta aliqua de causa, aut imbecillitatem, aut ob femur, seu crus simul comminutum, aeger stare nequit, dum luxatum restituitur, necesse est in sequentibus aperire, quae ratio sit restituendi, homine super planam scalam iacente. Organum ad scalam alligatum. Trochleae superiores. Trochleae inferiores. Subsellium. lunctura, quę palma nuncupatur. Laqueus inaequaliter extendens. H Capita laquei duplici intercedente mo tu ad axem data. Quo pacto iacente homine restituatur humerus in alam prolapsus. XV. Calam collocare planam oportet, &ut à pauimento attollatur, extremitati Obus lapides uel ligna ab utraque parte subijcere, atque aequandi gradus cau