Latin
CAVA QVADRATA
Conrad Gessner, De chirurgia 348
Unproofread scanNot analysed yet
sa linteum superimponere. Huiusmodi enim lectus, quod pertinet ad aegrum ia centem, dum restituitur, scamni munus praestabit. Organum uerò ad scalam alligandum ab inferiori crurum extremitate, rursusque trochleę (quemadmodum dictum est) binae à superiori scalae parte, totidem ab inferiori uinciendae. Satius autem est, ad luxata restituenda pro scala adhibere scamnum, quod ab altero extremo, quadratis fossis excauatum sit, ubi organum firmiter insistat: quae praeparatio esse debeat, dictum est: modos autem, quibus humeri caput restituitur, exeque mur. Prolapso igitur humeri capite collocare hominem conuenit, sic, ut iaceat super scalam, organo ad pedes constituto, supinus, ubi in alam uel priorem par tem excidit: in uentrem ubi posteriorem. Igitur, ubi in alam conuertitur, funis capita super caput à priori uel posteriori parte adducenda, mediumque habenae duplicatae dandum est ad humerum sic, ut inter ipsum &cuneum demittatur, capitaque eius ab exteriori parte ferantur, atque ita pendeant: posthaec laqueus charchesius, uel alius ex ijs, qui aequaliter extendunt, humero (ut supra ostensum est) inijciendus, cuius capita deorsum ad organum adducenda. Cum capita ergo ad pedes ferantur, agemus uel continentes, &ab inferiori parte extendentes, uel in diuersa trahentes, siue directis ductionibus utamur, siue alius motus intercedat, ut antea indicauimus: cum satis extenderimus, condere humerum debemus, idoneam impellendi rationem adhibentes. Praecipuè autem duplex impellendi ratio idonea est, &quae articulum extrahit, &quae sursum compellit. Manente intentione duplicatae habenae capita tenentes, ui humeri caput extrahimus, eodemque momento cubitum in interiorem partem ad latus repellimus. Eo enim sit, ut humeri caput facilè prompteque in exteriorem partem ducatur, moueaturque. Quo facto remissa intentione, protinus sursum compellimus, posthaec humerum prehendentes, attollimus, ut in suum locum collocemus: Haec sunt quae fieri oportet, ubi humeri caput in alam excidit. A Cuneus alligatus ad funem, cuius capita dam tur ad gradum supra caput. Organum ad scalam alligatum. C Trochleę à sum mo gradu suspensę deorsum spectantes. Trochleae ab iIIIIlli mo gradu E Habena media demissa inter cuneum &humerum, cuius capita spectent in partem exteriorem. F Charchesius ad humerum datus. De humeri capite in priorem partem vel posteriorem partem XVI. excidente.