Latin
CAVA QVADRATA
Conrad Gessner, De chirurgia 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
quae plana collocetur. Homine itaque iuxta scalam uel scamnum sedente, figuretur manus, supina, si in interiorem partem erupit: prona, si in reliquas tres. Deinceps circa sinum manus, ferramentum, quo adurimus transuersum uel transuersus axis detur, atque ad ipsam palmam uinciatur: tum extremitatibus propositi uectis, seu ferramenti sinus laquei inaequaliter intendentis uel mediae habenae inijciantur, capitaque à priori parte ad organum ferantur. Brachio autem in uicinia manus circumligetur laqueus aequaliter extendens, cuius capita ferantur à posteriori parte, rursusque intentio adhibeatur, quae paulo antè exposita est, uel continendo &seu ab inferiori, seu superiori parte extendendo, uel in diuersa addducendo, postquam abunde intenderimus, impellere debemus, quemadmodum in libro de luxatis exposuimus, premendo, ubi in interiorem, uel exteriorem partem uenit: ubi in priorem &po steriorem, adducen do, sed uenio ad spinam. ummquiuitam meum mutata, Q A Organum ad sca lam alligatum. B Trochleae. C Ferramentum datum ad sinus, manus. D Sinus laquei dati ad ferramenti extremitatem. E Laqueus aequaliter extendens brachio iniectus in uicinia manus. De Spina. XXVIII.