Latin
349.1 to 349.4
Conrad Gessner, De chirurgia 349.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pina gibba recenti ictu restituitur. Oportet in restituendo hominem proOnum collocare, uel super scalam, cuius gradibus asser iniectus sit, uel super icamnum, trochleasque (ut dictum est) adhibere: post haec ad spinam dare binos laqueos ęqualiter extendentes, unum à superiori parte gibbi, alterum ab inferiori, uel quaternos ex ijs, qui inaequaliter extendunt, inter se oppositos, binos à superiori par te, totidem ab inferiori, &superiorum quidem capita sursum, inferiorum uerò deorsum adducere, siue ut retinacusa sint, &uel ab inferiori uel à superiori parte intendant, siue ut in diuersa diducant uerum ubi in diuersa diducimus, trochleis utimur. alio intercedente motu agentes. Postquam abunde intenderimus, eo modo impellimus, quem in libro de articulis enarrauimus. Sequitur autem, ut de mo dis reponendi femoris pertractemus. Defemore. XIX. Emur in quatuor partes prorumpit, interiorem, exteriorem, priorem, &po steriorem, atque ubi in tres partes conuertitur, crus extentum est, &curuari minimè potest: quod si in posteriorem partem prolabatur, curuatur, sed non extenditur. Igitur si in illas tres partes uenit, ubi extentum crus minimè implicatur, resupinandus homo est super scalam uel scamnum, &duplicatae habenae uel funis medium lana seu linteo circumdatum inter anum &naturale inijciendum, capitaque eius super caput adducenda. Si in exteriorem quidem &priorem partem femur eruperit, media habena uarie quacunque parte inter anum &naturale dari potest: sed si in interiorem partem exciderit inter femur integrum adhibenda est, &articulum, qui restitui debet, ne si femoris capitisubiecta fuerit, membrum ab inferiori parte attrahi non sinat. Quo facto char chesius laqueus uel alius aequaliter extendens, femori extremo circumponendus est, capitaque deorsum ad organum ferenda, &ad axis clauum alliganda, ut adhibitis retinaculis conuerso axe contineamus, &ab inferiori parte extendamus. Nihil item prohibet, quo minus à superiori intendamus, quemadmodum dictum est, qua de humeri capite. Neruis, quantum satis est, diductis, ijsdem uten dum est impellendi modis, quos in opere de articulis indicauimus.