Latin
351.14
Conrad Gessner, De chirurgia 351.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Aristion Pasicratis filius patri aduersatur, ut uetustam organi structuram ignoranti. In uetusta enim (inquit) organi structura, axes non mouebantur in laterum cauis, sed circa ferreos chodaces affixos lateribus, in capreoli formam excauatis, quod uidere licet in organis ad aquam hauriendam comparatis, quae ob fabricationis rationem facilè conuertuntur, neque tamen rotae in se continent armillam, sed chodacem. Quoniam igitur axes per armillas mouentur circa chodaces &rotae, per chodaces circa armillas axes promptè admodum uersabuntur, atque idcirco sine impedimento erunt, etiamsi funis manu ducatur.