Latin
352
Conrad Gessner, De chirurgia 352
Unproofread scanNot analysed yet
Ob id au tem ipsum trispastum organum appellatum est, quoniam tres funes agunt, unus quidem extra ductus, duo inclusi. Hactenus ipse probabiliter scripsit, sed uera sunt, quae à Pasicrate adducuntur, non enim potest manus funem ducens bene restituere, sed fortasse monstrationis causa in ludo organum mouere, uis autem, quae in restituendo requiritur, per manum minimè poterit adhiberi, atque ea de causa ijsdem omnibus factis, quae in uetusta scriptura sunt ostensa, tertium axem organo adijciendum iudicauimus, cuius capita traiecta per latera essent, ut posterior axis nunc medius fiat, medius autem perforetur, in extantibus capitibus uectes demittantur, uel manubriola, aut bacula ductaria: medius uerò funis posterior, ubi circa axem est inuolutus, traijcitur per foramen axis penetrantis, suoque ibi capite alligatur. His ita constitutis conuersus posterior axis, ille inquam cuius capita extant, funem circa se inuoluit, quo fit, ut medius axis moueatur, quo moto prior quoque axis mouetur. Tribus axibus conuersis, fu nium, qui extra ducuntur, capita tenduntur, cum quibus uinciuntur habenae, quae corpora extendunt. Habet item organum opercula, ueluti glossocomum, ne machinationes oculis exponantur, atque item annulos ad latera affixos, quibus allige tur. Haec est uniuersi trispasti fabricatio. Restituendi autem modi aptantur ijdem, quos posuimus in glossocomo, distat enim solum, quibus mouetur, machinationibus: praeterea funium eadem est ductio, habenis ad eos alligatis. Sed iam trispasti fabricationem explicatam habemus. Duo latera. Prius transuersarium. Posterius transuersarium. Duo axes habentes rotas in uicinia laterum. Funes circa rotas inuoluti. Vli Funis coniectus in foramen medium inter rotas posterioris axis. Funis duplex, cuius capita traiecta per foramina prioris axis per prioris transuersarij foramina traijciuntur. Tertius axis, cuius capita traiecta sint per latera. Vectes in extantibus capitibus demissi. Annuli ad latera affixi. Fabri organum. XXV. Abri organum ad hunc modum sit: super basim, quae κρηπὶς nominatur, pro Torgano dimensam statuuntur crura duo, quorum longitudo duos cubitos &