Latin
356.1 to 356.4
Conrad Gessner, De chirurgia 356.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. De cubito. Vbito in illas tres partes elapso, in quas ubi uenit, brachium curuum est, Oneque extenditur, in interiorem exteriorem &posteriorem, homo super organum resupinetur, quo commodè figurato charchesius laqueus, uel alius aequaliter intendens humero circumdetur, cuius capita ut retinacula sint, sursum super caput uinciantur, brachio autem in uicinia manus laqueus inijciatur, qui inaequaliter extendat, puta Attollens, Chiastus, aut Nauticus, cuius capita sursum adducta ad ligna, quibus axis continetur, religentur, utrunque scilicet ad id, ad quod spectat è regione sic, ut cubitus cum humero ad rectum angulum figuretur. Tum duplicatae habenae, seu latae fasciae medium ad brachium den turiuxta cubiti iuncturam, cuius capita ad axem, qui à pedibus est, uinciantur. Datis igitur capitibus laquei, ad superiora, duplicatae habenae, ad inferiora, binisque axibus uno super caput, altero iuxta pedes collocato, uim adhibebimus, uel continendo, &à superiori, uel inferiori parte attrahendo, uel in diuersa ducendo: eaque ratione impellemus, quae reponendo articulo idonea sit. Vbi in interiorem uel exteriorem partem conuertatur, adducemus: ubi in posteriorem, extrahemus. Quòd si in priorem partem articulus elabatur, in quo casu curuari extentum brachium nequit, homo supinus iaceat in uitiatam partem inclinatus, brachio super scamnum extento charchesius laqueus humero inijciatur, cuius capita super caput procedant, extremo item brachio in uicinia manus ali us detur laqueus, qui ęqualiter extendat, cuius capita deorsum attrahantur, item eadem uis adhibeatur, nempe retinaculis, &intentione à parte inferiori. Equidem satius duco in diuersa contendere, nam hoc ad articulum reponendum efficacius est, quàm si ab inferiori parte solummodo extendamus. Oportet autem, cum abundè extenderimus, ad commode impellendum transire, premendo nimirum &circumducendo: premendo quidem intentione adhuc manente, circumducendo, postquam remissa fuerit. Condito articulo, ut eius restituti certa indicia habeantur, experiri oportet naturales brachij actiones, flexum inquam &porrectionem, praeterea situm in pronum habitum, ac supinum, quoniam, ubi huiusmodi actiones liberae sint, perfectè restituti articuli fidem faciunt: possumus &conferentes cum altero cubito, num ex toto luxatum restituerimus, colligere. Quo perfectè restituto brachium commodè ad rectum angulum curuetur, conti neaturque in sequentem curationem.