Latin
356.5 to 356.9
Conrad Gessner, De chirurgia 356.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Duo igitur brachij ossa, ubi suo loco mota sunt, his modis reuertuntur: sed potest seorsum utrunque etiam offendi, cum cubitus erumpat, radius diducatur, quod nunc quoque explicabo. Laeditur per se cubitus radio inuiolato: dehiscit seorsum radius, cubito in sua sede manente. Vtrumlibet horum ossium laedatur, ubi per hoc organum restituitur, humerus iniecto laqueo ad ligna, quae axem super caput continent, alligatur, extremoque brachio rursus laqueus circumdatur, qui inaequaliter extendat, sicut Attollens, aut Nauticus, cuius capita deorsum demissa intendendi causa ad axis clauos uin ciuntur. In circumdando laqueo, qui inaequaliter extendit, id obseruatur, ut sinus super eam partem, quae reponitur, capita super contrariam collocentur, siqui dem laquei inaequaliter extendentes propriè illas partes magis cogunt, quibus eorum capita insident, minus uerò contrarias. Ergo cum brachium duobus ossibus contineatur, ubi alterum suo loco motum reponitur, cogere id potissimum expedit, &alterum, si fieri potest, non urgere. Intentione abundè adhibita, illi conueniunt impellendi modi, quos luxati genus postulat, siquidem cubitus in interiorem partem uenerit, utriusque manus digiti inter se iuncti ab exteriori parte radij eminentiam cubiti complectuntur, prominentioresque palmarum partes à latere dantur, ut his impellentibus quasi adducendo, os in suam sedem colloce tur. At si cubitus ad posteriora radij proruperit brachio aliquantisper curuato eodem momento, quo ab inferiori parte extendimus, prominentiori palmae parte premere debemus, ut os in suam sedem reponat: haec enim premendi ratio, ad restituendum propriè aptatur. At, ubi radius in priorem partem recedat, extento brachio perinde agere conuenit, quasi utrunque in eandem partem excesserit, adhibenda itaque uis est, &continendo, &ab inferiori parte extendendo, quo abundè facto duplex impulsus accommodatur, &qui premit, &qui circumducit: qui premit intentione manente, hac remissa: qui circumducit, ut ostensum iam est. Commune est utriusque, ubi restituta fuerint, spectare, an brachium suo mune re sine impedimento fungatur, curuetur nimirum &extendatur, &supinum pronumque figuretur, quae actiones, si liberae sint, ex toto restitutum esse testantur. Quo facto brachium, in sequentem curationem ad rectum angulum collocetur. A Charchesius laqueus humero iniectus, cuius capita sursum, ut retinaans. cula sint, adducantur. Attollens laqueus in uicinia manus, cuius capita ad ligna, quibus continetur axis, religantur. Medium duplicatae habenae ad brachium datae. Capita duplicatae habenae religata ad axem, qui à pedibus est.