Latin
XXXIIII
Conrad Gessner, De chirurgia 357-3
Unproofread scanNot analysed yet
&posteriorem: si in tres partes prolapsum est interiorem, exteriorem &priorem, crus extensum est, implicarique non potest: si in posteriorem, curuum est, ne que extenditur. Ergo, si in illas treis partes erumpat, in quas ubi uenit, crus extensum est, resupinato homine medium duplicatae habenae lana inuolutum inter anum &naturale demittendum est, capitaque eius super caput adducenda: ubi in alias partes uenerit, nullo interposito discrimine inter anum &naturale dari habena debet: sed ea animaduersione, si in interiorem partem exciderit, ut ad integrum femur magis spectet, ne femoris caput, cum extenditur, habena media detineatur, cuius capita uel ad ligna, quibus axis, qui à capite est, continetur. Vbi &retinemus, &ab inferiori parte extendimus. Extremo autem femori propè genu Charchesius laqueus inijciatur eiusque capita deorsum demissa ad axis clauum uinciantur ut eo conuerso, &contineamus, &ab inferiori parte adducamus. Neruis, quantum res exigit, intentis ueniendum est ad impulsum. De femore in interiorem partem prolapso.