Latin
XXXVII
Conrad Gessner, De chirurgia 357-4
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. PRopriè autem ad femur in interiorem partem prolapsum excogitata sunt ligna ad similitudinem. π. à lignis, quibus axis continetur, non abhorrentia. Vbi ergo femur in interiorem partem erumpens restituitur, aeger in integrum latus uersus iaceat, euulsoque priapisco integrum crus proposito ligno subijciatur, alligeturque ad scamnum ita, ut immobile perseueret, eademque ratione &brachia, &reliquum corpus. Crus autem uitiatum detur super transuersarium lignorum, quae. π.