Latin
37.1 to 37.4
Conrad Gessner, De chirurgia 37.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CelsiLibro 6 Lupia. Lupus morbus. Nodus. Nodi Auicen. manu, uel in pede, uel in loco aliquo neruis, &tendinibus coniuncto, &has quidem tum uetat extirpari, ne scilicet laborans in spasmum incidat. Eueniunt quoque, ait, summae uolae manus, &fronti, uocatque eas modò apostemata glanduloia, modò nodos. De ijs enim inconsyderatè tractat in diuersis capitibus, utpote in capite de nodis ad finem, &capite de glandulis. Itaque uidentur glandulae Auicennae diuersae esse à glandulis Guidonis, &Graecorum ganglia illis (Auicennae inquam glandulis) eadem esse. Quod sequentia Pauli uerba apertè testantur: Gan glium neruorum concretio est, ex ictu aut lassitudine oboriens, in pluribus qui „dem corporis partibus, praecipuè motui dicatis: nempe manu summa, &pedi „bus. Rarius cubitum, &caput occupat Aetio, ac rarò eidem sponte prouenit. Et „rursus idem Paulus lib. 6. cap. 39. quid sit ganglium, unde nascatur, in quibus maximè partibus proueniat, quae denique notae ipsum comitentur, aperiens: idipsum quod diximus, confirmat, inquiens: Ganglium nerui est concretio, ex ictu, aut „labore proficiscens, plerunque uerò in manus iunctura, qua cum brachio committi „tur, talo &articulamentis absoluitur: quanquàm in alijs quoque partibus proue „niat. Hae comites sunt notae, tumor concolor, renitens, indolensque. At si uiolenter „premas, stuporis sensum exhibet, non in alto, sed ipsa sub cute radices agens, &ad „latera spectans: sin autem ui adigas, tum antè, tum post, nequaquam id facit. Ha „ctenus Paulus Aegineta de ganglijs, nunc ad reliquos pituitosos abscessus, seu (ut eorum more loquar) excrescentias phlegmaticas, sermonem conuertamus. Scrofulae à uulgo uocatae, nihil aliud sunt, quàm indurati, &intra membranulam con tenti adenes, id est, glandulae: in collo, axillis, &inguinibus praecipuè consistentes, ubi glandulae uasis substratae collocantur. Nonnunquam tamen, quamuis rarò ex carne eorundem locorum fiunt, quae affinitate quadam ad strumarum naturam uertitur, &materiae adiectione adaugetur, ut uisum est Leonidae. Has Lati ni strumas uocarunt.