Latin
37.5 to 37.8
Conrad Gessner, De chirurgia 37.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
A Gręcis uerò choerades dicuntur, uel à choeradibus quidem petris per maritimas aquas transparentibus, uel à suibus multiparis animalibus (numerosae enim sobolis existunt, ut sues) &eo morbo frequenter affectis. Scrosae etenim, id est, sues, colla habent glandulosa, &magna ex parte strumosa. Struma autem Celso tumor est, in quo subter concreta quaedam ex pure, &sanguine quasi glandulae oriuntur. Nascuntur eidem maximè in ceruice, sed etiam in alis, &inguinibus, &in lateribus. In mammis quoque foeminarum se reperisse chirurgus Meges author est. De ijs etiam Paulus in eum modum: Oriuntur (inquit) strumae in priori ceruicis parte, aut in altera, aut utrinque una, aut duae, aut plures. Omnes, autem suis membranis includuntur, quemadmodùm steatomata, atheromata, &melicerides. Lupia (inquit Guido) ueluti lupulus, mollis, rotunda, in locis duris, &siccis suam sedem pręcipuè deligit, ut in palpebris &locis neruosis: uulgus vne loupe. Itaque si eius descriptio, atque etiam curatio, quae in sequentibus habetur cum ganglij Graecorum descriptione, &curatione conferatur, affectus tibi uide buntur non admodum inter se dissimiles. Verùm magno errore tenentur, qui eiusmodi lupulam eandem faciunt cum affectu, quem recentiores lupum appellant. Est enim lupus malignum ulcus, partes inferiores, sed praecipuè crura infestans, celerrimè depascens, &quasi lupus (à quo nomen accepisse uidetur) famelicus, proximas sibi carnes exedens: quod uitium dubio procul de genere est phagaedę narum. Proindè affectus sunt longè inter se diuersi, quanquàm in nomine quandam affinitatem habeant. Nodus tanquàm funis nodus eidem Guidoni dicitur, rotundus, durus, &eodem in loco permanens, circa loca neruosa maximè apparens. Auicenna autem nodos definit alicubi dubeleta frigida, facitque hoc nomen genus ad steomata (quae à nostris adiposi, &adipini nodi nominantur) ad melice ridas, id est, mellitios nodos, &atheromata, quae materia constant, pulti (quam Graeci atharam uocant) simili. Caeterùm cùm haec tria abscessuum genera, steatoma inquam, meliceris, &atherema, frequentissimè incidant, ac locis ualde multis Galenus eorum meminerit: non ab re factum putauimus, si (nacta hoc loco de ijs disserendi occasione) eorum naturam, notas quibus agnoscantur: in quibus item inuicem dissideant, &conspirent, latius aperuimus.