Latin
38.10 to 38.13
Conrad Gessner, De chirurgia 38.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Ma Magnitudo. leficae sanari non possunt. Cùm enim omnes eiusmodi strumae cancerosae, ac uasis Natura. refertae sint, dum curantur, erumpendi sanguinis periculum afferunt: praeterquàm quòd cùm plerumque penitiores inueniantur, minimè abscindi possunt. Vasa enim nobilia, uenas inquam iugulares, &arterias, quae carotides appellantur, malefica struma tanquàm radices habet. Pro loci ratione, superficiariae quidem strumae profundis curatu faciliores sunt, Locus. deinde quae in collo eueniunt: ubi tamen uocales neruos diligenter uitari oportet. Multi enim strumas circa asperam cannam incidendo, uocalibus neruis simul excisis, reliquo deinceps uitae tempore aegrum sine uoce reddiderunt. Nam praeter eius nerui excisionem, uocalia instrumenta denudata, &inter curandum refrigerata, uocis functionem uiolarunt. Pro multitudine strumarum, constat Multitudo. unam pluribus facilius curari posse. Sicut, quantum ad ortus rationem attinet Ortus. longè citius sanescunt suspensae, quàm quae insertae fuerint. Haec de strumis ex Leo nida, memoriae prodidit Aetius. Curatio abscessuum ex materia pituitam referente creatorum, quas excrescentias phlegmaticas vocant. Vratio eiusmodi abscessuum, qui ex pituita ferè ortum habent, gemina est Duplex absces suum pituitoGrecentioribus chirurgis: Vniuersalis scilicet, atque omnibus ex aequo commu sorum curannis: &particularis, hoc est, singulis differentijs propria. Itaque uniuersalis curan di ratio. 1. Vniuersalis. di ratio erit, talem, tamque accommodam laboranti uitam instituere, ut materia 2. Particularis. quae tales abscessus committit, in corpore minimè coaceruetur: &materiam, ut uocant, antecedentem, &iam in aegroto corpore collectam, modis omnibus auertere, ne tandem uniatur coniunctae, hoc est, ei quae iam morbum creat. PorVitę ratio qua lis esse debeat rò priorem huius uniuersalis curationis intentionem assequemur, si laborantes in abscessibus eam uiuendi rationem diligenter obseruent, quae in praecedentibus capitibus pituitosis. praescripta est: hoc uno dempto, quòd paulò tenuiorem uictum, &qui inciden dis humoribus crassis magis sit accommodus, amplecti debent. Proinde si Auicennae consilium sequantur, cibos omnes pachychymos, id est, crassioris succi uitabunt, frigidae item potionem, nimiam satietatem, immoderatamue reple Aquae aluminosae uis. Vacuatio materiae antecedentis. Vacuantia per aluum. Puluis turbith.