Latin
38.6 to 38.9
Conrad Gessner, De chirurgia 38.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Signa &iudicia eiusmodi abscessuum, quae ad pituitam pertinent, ex eorum descriptio nibus, &differentijs supra positis facilè deprehenduntur. Indicium autem quòd uelamento includantur, hoc est, cysti seu pellicula, quam &antiqui tunicam nominabant, est mobilitas, &cutis separatio. Quando uerò fixae sunt, id est, eodem in loco permanentes, &carni adhaerentes, nulla eas inuolui membranula indicium est. Porrò recentes, &tractabiles, discuti, seu resolui possunt: durae uerò, &iam inueteratae, nequaquàm. Rubor autem, dolor, &caloris incrementum, ostendunt ipsos abscessus terminandos, uel per suppurationem, uel per fistulas, uel per cancrum. Numerosae strumae partes externas occupantes, &sede subinde mutata, huc atque illuc per corpus uagantes, cum aduentitia quadam caliditate, planè testantur, ac indicant, easdem germina esse, ac sobolem chaeradum internarum, ut Arnaldus à uilla noua quodam in loco annotauit. Proinde quae forinsecus illis admouentur auxilia, parùm aut nihil proficiunt. Hae autem, ut putauit Auicenna, ex casu, &offensione, seu allisione ita in nostris corporibus multiplicantur. Condu cunt uerò, uel magnoperè strumosis ipsis, medicamenta purgantia, potiones diureticae, atque electuaria (ut uocant) resiccantia: item aetatis mutatio in paruulis. Cę Quae ętates na terùm pueri ipsi propter uoracitatem, &gulae intemperantiam, ac corporis rariturae, &corpo ris constructitatem, strumis frequentius corripiuntur. Senes uerò ob causas contrarias, rarius. ones, strumis Ad haec qui breui, atque angusta sunt fronte, &compressa habent tempora, ac ma magis sint expositae. xillas amplas, strumis sunt obnoxij. In talibus enim materia promptè deriuatur ad collum, ut ex recentioribus chirurgis annotauit Henricus. Strumae uerò praeCelsus. cipuè (ut Celsus ait) fatigare medicos solent, quoniam &febres mouent, nec un quam facilè maturescunt: &siue ferro, siue medicamentis curentur, plerunque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt, multoque post, medicamento est opus. Qui bus quoque accedit, quòd longo spatio detinent. Incisio eiusmodi abscessuum, itidem &corrosio, magnoperè uerenda est, circa uentrem, collum &commissuras, propter propinquitatem uenarum, arteriarum, &neruorum, ac internae etiam capa citatis. In incisione quoque magnarum glandularum, summoperè uitare oportet uenam, quae ad radicem earum sita est, &illis alimoniam defert. Saepe enim magnam hae morrhagiam, id est, sanguinis profusionem, excitat: unde non mediocre tandem sequitur periculum. Strumae inter se differunt, magnitudine, natura, loco, ortu, multitudine, &uasorum complicatione, ut ex Leonida annotauit Aetius. Itaque paruae strumae maioribus facilius curantur, sicut mites inflammatis.