Latin
43.13 to 43.15
Conrad Gessner, De chirurgia 43.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Adde, quòd &aliae notę apparent, quae melancholicum hu morem in corpore subesse testantur. Tumores uerè scirrhosi ab initio, &dum adhuc prima rudimenta concipiunt, magna ex parte exigui apparere solent: procedente uerò tempore paulatim augentur, &maiores fiunt. Ex ijs quidam unum duntaxat membrum occupant. Alij uerò eo membro, quo prius infestabant, relicto, ad aliud postea transferuntur, Quod dum fit, nominatur tunc uitium ferinos Auicennae. Praeterea huiusmodi tumores melancholici, ut plurimum si ritè tractentur, resolutione terminantur, nonnunquam indurata manent, &non rarò in cancrum (quod pessimum est) degenerant, ac transmutantur. Veri ac legitimi scirrhi, non tamen exquisiti, &in tophaceam duritiem omnino insensibilem concreti curatio. CAETERVM absolutam induratorum huiusmodi tumorum praeter natu Cram, qui ueri scirrhi, non tamen exquisiti, nominantur, curationem tribus intentionibus assequemur. Prima conuenientem uiuendi normam praescribit Secunda materiam antecedentem, seu praecedentem (id est, quae parata est sta tim morbum efficere) tollendam monet. Tertia coniunctae (ut uocant) mate riae, &morbum iam committentis uacuationem moliendam esse nobis insinuat. Itaque (ut in uniuersum dicatur) uitam eorum qui scirrho laborant, sobriam, &moderatam, &quae ad calidum &humidum declinet, in rebus seu (ut dicunt non naturalibus instituito. Ergo alimenta euchyma, id est, boni succi, &probu Scirrhus exquisitus. Scirrhus cancrosus. Scirrhus propriè dictus quid? CAVSAE scirrhi legitimi tres.