Latin
43.9 to 43.12
Conrad Gessner, De chirurgia 43.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò ex melancholia non naturali facta per lapido sam quandam concretionem, generatur σκληρὸς ἀκριβὴς, id est, scirrhus exquisitus uel exactus, durus quidem, &om ninò sensus atque doloris expers. Ab Auicenna purus nominatus, qui curatio nem non admittit. Quarto ex melancholia non naturali per deustionem omnes cancrorum species procreantur, tam ulcerati scilicet, quàm non ulcerati, de quorum genere est scirrhus cancrosus nominatus. Itaque scirrhus propriè dictus, tumor est durus, &indolens: non tamen omnino sine sensu, ab humore melancholico naturali, &minimè corrupto procreatus, ut recentiores definiunt chirurgi. De causis, signis, &iudicijs, scirrhi legitimi. NAVSAE scirrhi, ut &aliorum tumorum praeter naturam, triplices sunt. Primitiua scilicet, ut est praua uiuendi ratio, crassum, &melancholicum sanguinem generans, coaceruansque. Antecedens, ut succus melancholicus in corpore collectus, à liene (cuius officium est hepar à crasso illo, &lutoso sanguine expurgare) malè attractus, &extra corpus minimè, ut debebat, expulsus. Coniunctae, humor ipse melancholicus in laborante particula impactus. Signa ipsius scirrhi praesentis, Guidoni sunt tumor durus, &ualenter renitens, co lor inter rubrum &nigrum medius: cuiusmodi color fuscus est. Hunc cùm in corporis partibus saepe incidat, plaerique medicorum (ut Galenus inquit) pelidnon, hoc est, liuidum uocant. Ad haec, si uenas euidentiores membrum labe rans habet, exaltatas eas à crasso, &nigriore quodammodò sanguine, cuiusmo di per aluum aliquando non paucis hepaticorum excernitur, uidere licebit. Sed iam scirrhus impurus, &cancrosus erit. Hae enim notae, quas hîc ad scirrhum accommodat Guido, cancri propriè sunt notae apud Galenum libro decimo quarto methodi: Non inepte tamen scirrho adaptari possunt, hoc uno dempto, quòd uenas tumentes &exaltatas non habet scirrhus, ut cancer, nisi scirrhus fuerit (ut diximus) cancrosus. Quippe non rarò scirrhus in cancrum degenerat, cùm ab eadem fiant materia, succo scilicet melancholico. Propriè igitur scirrhi legitimi notae sunt, tumor durus, pertinaxque, ac tactui resistens, in quo &hebes sensus adest.