Latin
47.1 to 47.4
Conrad Gessner, De chirurgia 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cancer exulceratus pessimus affectus. Quae notae in cancro futuram exulcerationem portendant. Triplex curando cancro sco pus proponitur Primus scopus. Victus ratio tenuis sit, bo nique succi. Secundus sco pus. Humoris melancholici ua cuatio. Epithymum Sensim ac bla de, non semel atque affatim purgandum in cancro. Hiera RuffiHiera Auicen nae. Sanguinis missio. Lib. 14. meth medendi. Tertius scopus. Quid in prin cipio &simu ipso purgatio nis tempore agendum. Quod aptum medicamentum cancris. Therap. ad unguem obseruata, quae suprà in cap. de scirrho legitimo nominato praescripta est. Id autem inter caetera maximè, ac praecipuè obseruandum est, ut ijs qui hoc affectu laborant, ea alimeta offerantur, quae refrigerandi atque humectandi uim sortita sunt: quaeque probum ac tenuem succum in corpus ingesta, gene rant. Cuiusmodi sunt, cremor hordei, pisces saxatiles, omnis generis aues, praeterquàm palustres: ouorum, sed maximè sorbilium (quae Graeci ῥοφητὰ uocant) lutea, &quae eius generis sunt alia. Quod si caliditas effatu digna, citra febrem tamen in particula laborante affuerit, lac bubulum à quo butyrum fuerit extra ctum, uel serum lactis tutò offerri potest. Sed &olera quae refrigerantis atque humectantis naturę sunt, ueluti malua, atriplex, blitum, &quando tempus tulerit, cucurbita, item citrulli, &borago, illis in cibum permittuntur. SECVNDVS scopus, qui est, totum corpus ab humore melancholico, unde uitium hoc originem traxit, repurgare, completur purgantibus medicamen tis uacuandae atrae bili accommodis, in capite de scirrho superius enumeratis. Inter quae (quod ad rem praesentem attinet) principatum obtinet epithymum (quod Romani inuolucrum uocant) pondo drachmarum quatuor in sero lactis mulsaue exhibitum, ut Galenus praecepit libro decimoquarto methodi me dendi. Ea autem quantitas epithymi uel paulò maior, tertio quoque die offerenda est, ut scilicet melancholicus humor qui in uenis collectus est, &cancro generationem dedit, sic sensim atque ex interuallo uacuetur. Quandoquidem uniuersum simul euacuare uix datur. Sed nec semper prohibere possumus, ne deinceps eiusmodi succus in corpore generetur, &in uenis colligatur.