Latin
47.5 to 47.9
Conrad Gessner, De chirurgia 47.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque materiae eiusmodi antecedentis purgatio, sic per initi a quidem simplicium aliquo per uices molienda est. Deinde (si res ita expostulet, &simplicium exhibitione parum proficitur) compositorum aliquo, cuiusmodi est Galeni medicamentum atrae bilis uacuandae dicatum, quod ex duobus, &triginta simplicibus est compositum, uel hiera Ruffi, &Auicennę, quae nigrum ueratrum recipit. Nec ab ijs quidem ita repetitis purgationibus prius desistendum est, quam totus ille succus melancholicus in uenis collectus eductus fuerit, &pars tumo re huiusmodi cancroso obsessa ad naturalem statum omninò sit reducta. Quod si nihil obstiterit, hoc est, si aetas &uires permiserint, non inutile etiam fuerit in cancris ipsis sanguinem mittere, demùm (ut dictum est) purgare: &si fuerint mu lieres, menstrua euocare, siquidem nondum quinquagesimum annum attige rint, ut libro secundo ad Glauconem Galenus nos admonuit. Haec secunda indicatio omnium prima est Galeno, quae uerò primo loco posita est, secundum or dinem sibi iure uendicat. Communis namque (inquit) indicatio curationis in can cro est: humorem, unde uitium est natum, illico uacuare: mox uerò prohibere, potissimum si fieri potest, ne de caetero eiusmodi succus melancholicus in ue nis colligatur. Sin id fieri nequit, saltem eum omninò ex interuallis uacuare &simul particulam firmare, ne quid humorum redundantiae ad eam confluat. TERTIA igitur indicatio (quae omnibus eiusmodi affectibus ex fluxione creatis, communis est) nobis insinuat humorem, qui in particulam affectam procubuit, uel regerendum esse uel digerendum omninò: ad haec particulam fir mandam esse, ne quid humorum redundantiae, ad eam confluat. Porrò repellen di quod influxit tempus accommodum erit, in principio quidem, tam in ipso purgationis tempore, quam antè. Vbi uerò iam totum corpus exquisitè purgaueris, tunc digerendi dabitur occasio. Verùm si mediocris tantum purgatio prę cessit mistam habere facultatem quod applicabitur medicamentum conue niet, reprimentem scilicet, &digerentem. Sanè, ut has intentiones ritè assequaris deligenda tibi erunt medicamenta, quae uiribus quidem sint mediocria, qua litate uerò minimè mordentia. Talia enim huiusmodi affectibus solum sunt idonea. Nam quae imbecillas uires habent (ut Galenus ait) nullum operae praetium efficiunt, sed uincuntur.