Latin
47.10 to 47.14
Conrad Gessner, De chirurgia 47.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uerò ualentiore sunt facultate, uehementer quidem tenuiores, quae in uenis sunt, sanguinis partes, uel digerunt, uel retrudunt: crassas uerò &melancholicas, quas feci prius assimilauimus, nec euocant, nec reprimunt: quin potius eas assoluendum, ac discutiendum contumaces reddunt. Ad sanandos igitur incipientes cancros, mediocrium uirium medicamen tis est opus, quae scilicet nec propter imbecillitatem uincantur, nec propter effectus uehementiam, ualenter sanguinem incrassare ualeant. Adhaec item (ut dictum est) quae omnino haud mordeant. Quandoquidem uitij malignitas ab ijs qua mordens irritatur, ac (ut dici solet) efferatur. Caeterum cùm materia ex qua ortum habent cancri, magna ex parte crassa sit, repulsioni ac etiam resolutioni contumax siue inobediens, multaeque malignitatis particeps, sat fecerimus (ubi saltem periculum ex chirurgia timuerimus, ne curari affectus aliter possit) si usu praedicantium medicamentorum, exustis elotisque metallicis (ut Galenus consulit) acceptorum, ipsos augeri prohibeamus, &praesertim si maiores fuerint: aut iuxta Auicennae sententiam, eos ab ulceratione uindicemus. Ad quas intentiones libro secundo ad Glauconem succum solani, &medicamen ex pompholyge constans, aut quod ex chalcite fit (diapalma uulgò appellatur) magnopere Galenus commendauit. Proinde &Theodoricus ad eam rem „unguentum instituit diapompholygos nominatum, quod eidem recipit olei ro„ sarum, cerae albae ana uncias quinque, succi granorum rubrorum, solani uncias „quatuor, cerusae lotae uncias duas, plumbi usti, &loti, pompholygos (quae tuthia „uulgò dicitur) ana unciam unam, thuris unciam semis. Refert quoque Galenulibro primo, ποαὶ συνθέσεος τῶν φαρμακῶν κατὰ τόπους, id est, de compositione pharmacorum secundum loca, qui myamir ueteri interpreti inscriptus est, unguen tum quoddam ex Apolonio, ad manantia capitis ulcera, quae Graeci achoras uocant, institutum: quod ad eiusmodi cancrosos tumores apprimè utile esse as firmat. Recipit autem olei (uel rosacei, uel omphacini, id est immaturi) hemi„ nam, quae Graecis cotyle dicitur, quod in pilam plumbeam infusum tantisper „(sub sole) cochleario etiam plumbeo agitari debet, aut pistillo plumbeo teri "donec crassescat, nigrescatque, adeò, ut plumbi colorem referat. Deinde seor sum conterito, litargyri libram unam, cerusae tantundem, &cum oleo commi sceto, ac fiat unguentum.