Latin
52.5 to 52.6
Conrad Gessner, De chirurgia 52.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
PORRò uulnera cerebri, &membranarum ipsum obuoluentibus (quas Grae ci μήνιγγας uocant) ideo letalia sunt, quoniam ad laesionem ipsius cerebri &menbranarum ipsum continentium, sequitur laesio &interdum abolitio actionis mu sculorum thoracis, &aliorum membrorum respirationi subseruientium. Horum autem actione deperdita, perire simul respirationem necesse est. Vnde cordis quoque temperamentum soluitur. Quo fit tandem ut etiam animalis ipsius ne cessariò sequatur interitus, ut lib. quinto de locis affectis scribit Galenus. Cerebro igitur laeso insigniter, aut meningibus ipsum continentibus discissis, homini atque omni animalium prorsus commoriendum est. GVIDO à Cauliaco asserit hepatis, uulnera etiam circa fibras ipsius non admodum tamen profunda, nec cum ablatione alicuius portionis substantiae ipsius gluti nari, &prosus sanari. Qua in re Galenum sequutus est, qui in commentario decimo octauo libri sexti aphoris. haud quaquam ueritati consentanea eos dixisse refert, qui non solùm uulnera, quę in summa iecinoris parte consistunt, sanari posse affirmabant, sed LIB. II. sed &profunda quoque in fibris eius facta, imò &fibras ipsas abscissas.