Latin
53.1 to 53.4
Conrad Gessner, De chirurgia 53.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Causa au tem ob quam uulnera iecinoris magna ex parte letalia sunt, est, quia propter defectum nutritionis cor languet ac emoritur, atque ita tandem deperit animans, sed non illicò. Quandoquidem ob uirium hepatis imbecillitatem, sine alimento permanens, diutius etiam sufficere potest: ut Galenus est author libro quin„ to de locis affectis, sic inquiens: Vbi iecur affectum est: tum ob inediam moriuntur animalia: uerùm per longa temporum spatia, in huiusmodi affectibus uitam protelare possunt. Sed de intemperie &morbis in compositione hoc loco potius agit Galenus, quam de uulnere. Si autem uulnera hepatis magna, ac profunda sint, uenaque porta dicta iecinoris cauo commissa, uel concaua ab ipsius gibbo prodiens, dissecta fuerit, larga sanguinis profusione moriuntur, qui ita sunt uulnerati, priusquàm uulnera agglutinentur. Vulnera diaVVLNERA quoque diaphragmatis, prorsus incurabilia sunt, maximè si in phragmatis partes eius neruosa fiant. Hac enim parte exangue est: adhaec in continuo est mo quando insanabilia tu. Quae duo sanè prohibent, ne labra uulneris agglutinentur, coalescantue. Ner Neruosa subuosa nanque corpora semel diuisa, nunquam coeunt, ea praesertim quae in iugi, stantia, &mo tus agglutina seu perpetuò sunt motu, cuiusmodi est septum transuersum, Quippe tametsi ditionem impeci solet, quòd uulnera quae sananda sunt, utique quietem requirunt, non solus ta diunt. Lib. 5. meth. men motus diaphragmatis, etiam si perpetuus, uulneris agglutinationem impe medendi. dit, sed &neruosa quoque cum ipsa substantia. Quod abundè testatur Galenus his uerbis: Transuersi septi uulnera, in carnosis quidem partibus subindè coalescere sunt uisa, eius motu non obstante. Quae uerò in neruosis eius haerent, insanabilia sunt. Sanè difficilis grauisque curatio est etiam eorum, quę in carnosis sunt partibus, si has iam phlegmone occupauit. Accidit autem haec curandi difficultas ob eam rem, quòd in ea uulnera sanies defluat, quae impedimento est, ne labra solutae unitatis coalescant. Pulmonis uul VVLNERA autem quae pulmonibus incidunt, ideò curatu sunt difficillima nera. imò magna ex parte insanabilia: quoniam promptissimè phlegmonem excitant quae si semel occupauerit, exigua (inquit Galenus) uulneris glutinandi spes est.