Latin
57.5 to 57.8
Conrad Gessner, De chirurgia 57.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus his, latius uulnus aperiendum, idque quod inest ea qua uenit, aut uncis ad uersaue scalpelli parte, aut uulnerario specillo recipiendum est, aut denticulata forcipe si fieri potest, &eam uulnus admiserit extrahendum. Quòd si telum infixum sic intus lateat, ut nullo modo reperiri possit, aut non satis commodè extrahi, tantisper dimittendum est, donec natura ipsum protrudat aut manifestet. Interdum uerò tela infixa integra, intus cicatrice obducto uulnere citra noxam aliquam diu delituerunt. Deinde longiore temporis spatio partem eam abscessu occupante ac dirupto exiliere: quo facto uulnera mox ad sanitatam perducta sunt, ea illis curatione adhibita, quae alijs debetur uulneribus. Quod multis con tigisse uidit Albucasis, ut refert parte secunda suae chirurgiae. Hactenus de telorum extractione sumpta ab ipsorum differentijs indicatione: nunc de re eadem dicemus, sumpta ab ipsis affectis sedibus indicatione. Itaque sedes in quas tela penetrarunt, uel caro sunt, uel ossa, uel articulus. Atque in ijs quidem partibus, uel altè telum insedit, uel in summo duntaxat, aut saltem non admodùm altè, &citra medium infixum est. Adhaec uel membrum unum duntaxat telo ictum est, uel particulae plures simul confixae sunt, ita ut par ticula una telo traiecta, alteri affigatur. Igitur si in summa carne telùm impactum est, aut certè magnas uenas &loca neruosa non transijt, nihil melius est, quàm qua uenit id euellere. Similiter etiam quod altè inhaesit: obiectae uerò partes, id est, quae ex diuerso respondent, si conuulnerentur, uel ex sanguinis profusione uel ex aliorum membrorum consensu, &consortij lege periculum inuehant, euulsione qua parte infixum est, eximi debet. Illud autem digitis, uel ipsius teli arundine seu hastili (quod plaerunque ligneum est) in ferri tubulum immisso, extrahemus. In quibus uerò altè telum in carne infixum est &plus est, hoc est, longius spatium, per quod telo reuertendum, quàm quod perrumpendum est, iamque uenas neruosque id pertransiuit: breuiter cum parùm admodum inter grae carnis ex aduersa parte superest: neque aliquid obstat, quominus contra mu cronem incisio commodè fieri possit, melius est aperire quod superest: eaque pro pulsatu telum educere. Nam &propius petitur, &tutius euellitur, &in maiore membro, si medium mucro transijt, facilius sanescit quod peruium est, quia utrinque medicamento fouetur. Protrudi autem debet, uel hastili ipso, si inhaereat: uel si exciderit propulsorio instrumento, cauo quidem uel solido (quod &surdum quidam uocant) prout res exigit.