Latin
57.9 to 57.13
Conrad Gessner, De chirurgia 57.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò si telum acumen (quod ὄυραχον uocant) habeat (hoc autem specillo deprehendimus) propulsorij instrumenti foeminam: si uerò tubulum seu concauitatem habuerit, marem demittemus, atque ita ferrum inserto instrumento protrudemus, quoad educi facillimè possit. At Si telum in opposita processi etiam in opposita seu ulterius telum processerit, nec ea parte ipsum possit ex serit. trahi, qua infixum est, diuisis ijs, quae opposita sunt, per illa ipsum eximemus, uel euellentes, ut dictum est, uel per eam partem in quam tetendit, ut modò diximus, propellentes, summa cura (uti monuimus) semper habita, ne uel neruum, uel ten dinem, uel maiorem uenam aut arteriam incidamus. Turpe siquidem est dum te lum extrahimus, maiorem noxam inferre, quàm telum ipsum effecerit. Si telum ossi Si telum ossi inhaesit, non nisi attrahendo ipsum eximere tutum est. Eo autem inhaesit. usque mouendum est, donecis locus laxetur, qui mucronem momordit, &tum uel manu uel forcipe telum extrahendum est. Quae ratio in dentibus quoque eijciendis est: &uix unquam ita telum non sequitur, sed si morabimur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Quidam tenaculis (ut uocant) seu forcipibus alligant arcum, quam uulgò balistam nominant &laborante bene stabilito, intensum ipsius instrumenti neruum seu chordam remittunt, &ita te Si telum altilum extrahunt. Quod si telum altius in osse desederit (quod cognoscimus, si firus in osse demiter id infixum, nulla ui moueatur aut labet) excisorio cultro, osse quod iuxta mersum sit. est, exempto aut etiam terebra (si crassum sit) prius perforato, telum ipsum extra hemus. Sunt qui ab eo foramine terebra facto ad speciem literae &contra telum os excidunt, sic ut lineae, quae diducuntur ad telum spectent: quo facto id necesse est labet, &facilè auferatur. Quod remedium ultimum est. Alij terebra in rectum ac longum porrecta, quae illis directa uocatur, ossis percussi rimas conniuentes, &telum infixum mordicus prehendentes, diducunt atque ita facilè quod infixum est, extrahunt. Si telum in ar Inter duo uerò ossa, si per ipsum articulum telum perruperit, circa uulnus duc ticulo se inter membra fascijs habenisue deliganda, &per has in diuersas partes diducenda duo ossa demersit. sunt, ut tendones, ligamenta &neruos distendant. Quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.