Latin
60.13 to 60.15
Conrad Gessner, De chirurgia 60.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Porro huiusmodi ligatura adaptari solet membris inaequalibus, id est, quae non sunt aequa lis crassitudinis, cuiusmodi sunt tibiae, scindendo fasciam ipsam, singulo quoque palmi interuallo: &eam ualidè acu assuendo, ab ea parte maximè, quae gibba est, seu, ut dicunt, arcuata: laxè uerò à parte altera dorsali. Hoc autem genus ligaturae utilissimum est in antiquis ulceribus, uaricibus, &tibiarum inflationibus. Deligatura quae retinet medicamenta, accommodatur membris, in quibus non potest fieri arctatio seu strictura, neque alia deligatura, ut in collo, &uentre atque omnibus abscessibus &dispositionibus dolorificis. Haec autem perficitur linteolo seu fascia unicum finem seu (ut dicunt) caput habente: uel quae sit multorum capitum seu brachiorum, prout res exigit. Atque eius deligaturae principium, super locum affectum inijcietur, &in parte opposita, uel nodus, uel potius sutura siet. Talis autem deligatura leniter &citra dolorem, cùm appetet tempus, solui debet. Quòd si linteola nimis adhaereant, ea tantisper uino madefacito, donec facilè separari possint: fascia uerò ad uulnus deligandum, lintea aptissima est Galeno libro sexto Therapeutices, quae nec nimiùm mollis nec ni miùm dura sit. Quod enim molle nimium est, &algae ritu fragile, non tutò continet. Quod uerò durum nimis est premendo offendit. Sit igitur ex panno ue teri, non tamen nimis detrito, suaui, leni &mundo: eaque latitudine &Lib. 5. met. Sic deligat. da est suscia, ut &contineat, neque astringat.